Plinius Maior, Naturalis Historia
Sunt et in hac parte naturæ auguria, sunt et piscibus præscita. Siculo bello ambulante in litore Augusto piscis e mari ad pedes eius exilivit, quo argumento vates respondere, Neptunum patrem adoptante tum sibi Sexto Pompeio — tanta erat navalis rei gloria —, sub pedibus Cæsaris futuros qui maria tempore illo tenerent. Piscium feminæ maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis; omnes enim ovis gravidæ capiuntur. vagantur gregatim fere cuiusque generis squamosi. capiuntur ante solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies , set inlustribus æque quam die cernunt. aiunt et si teratur gurges interesse capturæ; itaque plures secundo tractu capi quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. quipped et harundines, quamvis in palude prognatæ, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui , si non adfluat, exanimantur. Prægelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciæna , phagri . cum asperæ hiemes fuere, multi cæci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti præterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percæ et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavate, condi per hiemes torpedinem, psettam, soleam tradunt. Quidam rursus æstus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratæ. fluviatilium silurus caniculæ exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur; hoc et in maria accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in Bosporo apparet . alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo versa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
