Plinius Maior, Naturalis Historia
Ex adverso huius situs Britannia insula, clara Græcis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniæ, Galliæ, Hispaniæ, multo maximis Europæ partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniæ vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. hæc abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu L???. circuitu patere |XXXXVIII|.LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvæ Calidoniæ propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem Hiberniæ, sed longitudinem CC minorem. super eam hæc sita abest brevissimo transitu a Silurum gente XXX. reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt autem XL Orcades, modicis inter se discretæ spatiis, VII Hæmodæ, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britanniam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros, infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germanicum mare sparsæ Glæsiæ, quas Electridas Græci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur. ultima omnium quæ memorantur Tyle, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timæus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad eam Britannosvitilibus navigiis corio circumsutis navigare . sunt qui et alias prodant, Scandias, Dumnam, Bergos maximamque omnium Berricen, ex qua in Tylen navigetur . a Tyle unius diei navigatione mare concretum a nonnullis Cronium appellatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
