Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 36, cap. 16

A marmoribus degredienti ad reliquorum lapidum insignes naturas quis dubitet in primis magnetem occurrere? quid enim mirabilius aut qua in parte naturæ maior inprobitas? dederat vocem saxis, ut diximus, respondentem homini, immo vero et obloquentem. quid lapidis rigore pigrius? ecce sensus manusque tribuit illi. quid ferri duritia pugnacius? pedes ei inpertivit et mores. trahitur namque magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia ad inane nescio quid currit atque, ut propius venit, adsilit, tenetur amplexuque hæret. sideritim ob id alio nomine vocant, quidam Heraclion. magnes appellatus est ab inventore, ut auctor est Nicander— in Ida, ut reperio, namque et passim inveniuntur, in Hispania quoque—; invenisse autem fertur clavis crepidarum , baculi cuspide hærentibus, cum armenta pasceret. quinque genera magnetis Sotacus demonstrat: Æthiopicum et a Magnesia Macedoniæ contermina ab Euboea Iolcum petentibus dextra, tertium in Hyetto Boeotiæ, quartum circa Alexandriam Troadem, quintum in Magnesia Asiæ. differentia est prima, mas sit an femina, proxima in colore. nam qui in Magnesia Macedonica reperiuntur rufi nigrique sunt, Boeoti vero rufi coloris plus habent quam nigri. is, quiin Troade invenitur, niger est et feminei sexus ideoque sine viribus, deterrimus autem in Magnesia Asiæ, candidus neque attrahens ferrum similisque pumici. conpertum tanto meliores esse, quanto sint magis cærulei. Æthiopico palma datur pondusque argento rependitur. invenitur hic in Æthiopiæ Zmiri; ita vocatur regio harenosa. ibi et hæmatites magnes sanguinei coloris sanguinemque reddens, si teratur, sed et crocum. in adtrahendo ferro non eadem hæmatiti natura quæ magneti. Æthiopici argumentum est, quod magneta quoque alium ad se trahit. omnes autem hi oculorum medicamentis prosunt ad suam quisque portionem, maximeque epiphoras sistunt. sanant et adusta cremati tritique. alius rursus in eadem Æthiopia non procul magnes ferrum omne abigit respuitque. de utraque natura sæpius diximus. Lapidem e Syro insula fluctuari tradunt, eundem comminutum mergi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑