Plinius Maior, Naturalis Historia
Ab his per se ad medicinam pertinentia terræ genera tractabimus. Samiæ II sunt, quæ collyrium et quæ aster appellantur. prioris laus ut recens sit ac levissima linguæque glutinosa, altera glæbosior; candida utraque. uritur, lavatur. sunt qui præferant priorem. prosunt sanguinem expuentibus; emplastrisque, quæ siccandi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis miscentur. Eretria totidem differentias habet, namque est alba et cinerea, quæ præfertur in medicina. probatur mollitia et quod, si ære perducatur, violacium reddit colorem. vis et ratio eius in medendo dicta est inter pigmenta.— Lavatur omnis terra—in hoc enim loco dicemus—perfusa aqua siccataque solibus, iterum ex aqua trita ac reposita, donec considat et digeri possit in pastillos. coquitur in calicibus crebro concussis. Est in medicaminibus et Chia terra candicans. effectus eius idem qui Samiæ; usus ad mulierum maxime cutem. idem et Selinusiæ. lactei coloris hæc et aqua dilui celerrima; eadem lacte diluta tectoriorum albaria interpolantur. pnigitis Eretriæ simillima est, grandioribus tantum glæbis glutinosaque. effectus eius idem qui Cimoliæ , infirmior tantum. bitumini simillima est ampelitis. experimentum eius, si ceræ modo accepto oleo liquescat et si nigricans colos maneat tostæ. usus ad molliendum discutiendumque, et ad hæc medicamentis additur, præcipue in calliblepharis et inficiendis capillis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
