Plinius Maior, Naturalis Historia
Ægyptus hanc maxime gignit, quæ et aron, de qua inter bulbos diximus, magnæ cum dracontio litis; quidam enim eandem esse dixere. Glaucias satu discrevit , dracontium silvestrem aron pronuntiando. aliqui radicem aron appellarunt, caulem vero dracontium, in totum alium, si modo hic est qui apud nos dracunculus vocatur. namque aros radicem nigram in latitudinem rotundam habet multoque maiorem et qua manus inpleatur, dracunculus subrutilam et draconis convoluti modo, unde et nomen. quin et ipsi Græci inmensam posuere differentiam : semen dracunculi fervens mordaxque tradendo tantumque et virus, ut olfactum gravidis abortum inferret, aron miris laudibus tulere, primum in cibis feminam præferentes , quoniam mas durior esset et in coquendo lentior; pectoris vitia purgare, aridum potioni inspersum aut ecligmate urinam et menses ciere, sic et in oxymelite potum. stomacho interaneisque exulceratis ex lacte ovillo bibendum , ad tussim in cinere coctum dedere ex oleo. alii coxere in lacte, ut decoctum biberetur. epiphoris elixum inposuere, item suggillatis, tonsillis.Glaucias ex oleo hæmorrhoidum vitio infudit, lentigines ex melle inlinens. laudavit et pro antidoto contra venena, pleuriticis, peripneumonicis quo tussientibus modo. semen intritum cum oleo aut rosaceo infudit aurium dolori. Dieuches tussientibus aut suspiriosis et orthopnoicis et pura excreantibus farinæ permixtum pane cocto dedit, Diodotus phthisicis e mnelle ecligmate et pulmonis vitiis, ossibus etiam fractis inposuit. partus omnium animalium extrahit naturæ circumlitum. sucus radicis cum melle Attico oculorum caligines, stomachi vitia discutit, tussim decocti ius cum melle. ulcera omnium generum, sive phagedænæ sint sive carcinomata sive serpant sive polypi in naribus, sucus mire sanat. folia ambustis prosunt ex vino et oleo cocta. alvum inaniunt ex sale et aceto sumpta et luxatis cum melle cocta prosunt, item articulis podagricis cum sale recentia vel sicca. Hippocrates utralibet ad collectiones cum melle inposuit. ad menses trahendos seminis vel radicis drachmæ II in vini cyathis II sufficiunt. eadem potio, si a part non purgentur, et secundas trahit. Hippocrates et radicem ipsam adposuit. dicunt et in pestilentia salutarem esse in cibis. ebrietatem discutit. serpentes nidore, cum crematur, privatim aspidas, fugat aut inebriat ita, ut torpentes inveniantur. perunctos quoque aro e laureo oleo fugiunt. ideo et contra ictus dari potui in vino nigro putant utile. in foliis ari caseus optime servari traditur. Dracunculus, quem dixi, hordeo maturescente effoditur luna crescente. omnino habentem serpentes fugiunt. adeo percussis prodesse potum aiunt ; maiorem vim esse, si ferro non attingatur. sucus eius et aurium dolori prodest . id autem, quod Græci dracontion vocant, triplici effigie demonstratum mihi est: foliis betæ, non sine thyrso, flore purpureo; hoc est simile aro. alii radice longa veluti signata articulosaque monstravere, ternis omnino cauliculis , foliis, decoqui ex aceto contra serpentium ictus iubentes. tertia demonstratio fuit folio maiore quam cornus , radicis harundineæ, totidem, ut adfirmabant, geniculatæ nodis, quot haberet annos, totidemque esse folia; hi ex vino vel aqua contra serpentes dabant. Est et aris, quæ in eadem Ægypto nascitur, similis aro, minor tantum minoribusque foliis et utique radice, quæ tamen olivæ grandis magnitudinem inpleat, alba geminum caulem, altera unum tantum emittens. medetur utraque ulceribus manantibus, item ambustis ac fistulis collyrio inmisso. nomas sistunt inlitu decoctarum in aqua et postea tritarum rosaceo addito. sed unum miraculum ingens, contacto genitali cuiusque feminini sexus animal in perniciem agi. Myriophyllon, quod nostri milifolium vocant, caulis est teneri, similis feniculo, plurimis foliis, unde et nomen accepit. nascitur in palustribus, magnifici usus ad vulnera cum aceto. bibitur ad difficultates urinæ et vesicæ aut suspiria præcipitatisque ex alto. eadem efficacissima ad dentium dolores. Etruria hoc nomine appellat herbam in pratis tenuem, a lateribus capillamenti modo foliosam, eximii usus ad vulnera, boum nervos abscisos vomere solidari ea rursusque iungi addita axungia adfirmans. Pseudobunion napi folia habet, fruticans palmi altitudine , laudatissima in Creta. contra tormina, stranguriam, laterum præcordiorumque dolores bibuntur rami eius quini senive. Myrris, quam alii myrrizan, alii myrran vocant, simillima est cicutæ caule foliisque et flore, minor tantum et exilior, cibo non insuavis. ciet menstrua et partus cum vino. aiunt eandem potam in pestilentia salutarem esse. subvenit et phthisicis in sorbitione data. aviditatem cibi facit, phalangiorum morsus restinguit. ulcera quoque in facie aut capite sucus eius in aqua triduo maceratæ sanat. Oenobreches folia lentis habet, longiora paulo, florem rubentem, radicem exiguam et gracilem. nascitur circa fontes. siccata in farinæ modum et inspersa vino albo strangurias finit, alvum sistit. sucus eius perunctis cum oleo sudores movet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
