Plinius Maior, Naturalis Historia
Carduus et folia et caules spinosæ lanuginis habet, item acorna, leucacanthos, chalceos,cnecos, polyacanthos , onopyxos, helxine, scolymos. chamæleon in foliis non habet aculeos. est et illa differentia, quod quædam in his multicaulia ramosaque sunt, ut carduus, uno autem caule nec ramosum cnecos. quædam cacumine tantum spinosa sunt, ut erynge. quædam æstate florent, ut tetralix et helxine. scolymos quoque sero floret et diu. acornaa cneco colore tantum rufo distinguitur et pinguiore suco. idem erat atractylis quoque, nisi candidior esset et nisi sanguineum sucum funderet, qua de causa phonos vocatur a quibusdam, odore etiam gravis, sero maturescente semine nec ante autumnum, quamquam id de omnibus spinosis dici potest. verum omnia hæc et semine et radice nasci possunt. scolymus carduorum generis ab his distat, quod radix eius vescendo est decocta. mirum, quod sine intervallo tota æstate aliud floret in eo genere, aliud concipit, aliud parturit. aculei arescente folio desinunt pungere. Helxine rara visu est neque in omnibus terris, a radice foliosa, ex qua media veluti malum extuberat contectum sua fronde. huius vertex summus lacrimam continet iucundi saporis, acanthicen mastichen appellatam. Et cactos quoque in Sicilia tantum nascitur, suæ proprietatis et ipse. in terra serpunt caules a radice emissi, lato folio et spinoso. caules vocant cactos, nec fastidiunt in cibis inveteratos quoque. unum autem caulem rectum habet, quem vocant pternica, eiusdem suavitatis, sed vetustatis inpatientem. semen ei lanuginis, quam pappum vocant, quo detracto et cortice teneritas similis cerebro palmæ est. vocant ascalian. Tribulus non nisi in palustribus nascitur. dura res alibi, iuxta Nilum et Strymonem amnes recipitur in cibos, inclinatus in vadum, folio lato atque effigie ulmi, pediculo longo. at in reliquo orbe genera II, uni cicerculæ folia, alteri aculeata. hic et serius floret magisque sæpta obsidet villarum. semen ei rotundius, nigrum, in siliqua, alteri harenaceum. spinosorum etiamnum aliud genus anonis. in ramis enim spinas habet adposito folio rutæ simili, toto caule foliato in modum coronæ. sequitur arata, frugibus inimica vivaxque præcipue. Aculeatarum caules aliquarum per terram serpunt, ut eius, quam coronopum vocant. e diverso stat anchusa inficiendo ligno cerisque radicis aptæ, stant e mitioribus anthemis et phyllanthes et anemone et aphace. caule foliato est crepis et lotos. Differentia foliorum et hic quæ in arboribus, brevitate pediculi ac longitudine, angustiis ipsius folii, amplitudine, iam vero angulis, incisuris, odore, flore. diuturnior hic quibusdam per partes florentibus, ut ocimo, heliotropio, aphacæ, onochili.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
