Plinius Maior, Naturalis Historia
Cunilæ præter sativam plura sunt in medicina genera. quæ bubula appellatur, semen pulei habet, utile ad vulnera commanducatum inpositum, ut quinto post die solvatur. et contra serpentes in vino bibitur ac tritum plagæ inponitur. vulnera ab his facta perfricant, item testudines cum serpentibus pugnaturæ; quidamque in hoc usu panaceam vocant. sedat et tumores et virilium mala sicca vel foliis tritis, in omni usu mire congruens vino. Est alia cunila, gallinacea appellata nostris, Græcis origanum Heracleoticum. prodest oculis trita addito sale; tussim quoque emendat et iocinerum vitia, laterum dolores cum farina, oleo et aceto sorbitione temperata, præcipue vero serpentium morsus. Tertium genus est eius, quæ a Græcis mascula, a nostris cunilago vocatur, odoris foedi, radicis lignosæ, folio aspero. vires eius vehementissimas in omnibus generibus earum tradunt; manipulo quoque eius abiecto omnes e tota domo blattas convenire ad earn, privatim adversus scorpiones ex posca pollere, foliis tribus ex oleo peruncto homine fugari serpentes. E contrario quæ mollis vocatur, pilosioribus ramis et aculeatis, trita mellis odorem habet, digitis tactu eius cohærescentibus, altera turis, quam libanotida appellavimus. medetur utraque contra serpentes ex vino vel aceto, pulices etiam contritæ cum aqua sparsæ necant. Sativa quoque suos usus habet. sucus eius cum rosaceo auriculas iuvat, ipsa ad ictus bibitur. fit ex ea montana, serpyllo similis, efficax contra serpentes. urinam movet, purgat a partu mulieres. concoctionem mire adiuvat et aviditatem ad cibos utraque vel in cruditate ieiunis in potione aspersa; luxatis quoque utilis, contra vesparum et similes ictus ex farina hordeacia et posca utilissima. libanotidis alia genera suis locis dicentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
