Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 2, cap. 16

igitur a terræ centro apsides altissimæ sunt Saturno in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in geminis , Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunæin tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad terræ centrum humillimæ atque proximæ. sic fit ut tardius moveri videantur, cum altissimo ambitu feruntur, non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum necesse est, sicut in rotis radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur. altera sublimitatium causa, quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis, Saturnus in libræ parte vicesima, Iuppiter cancri quinta decima,Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII, Venus piscium XXVII, Mercurius virginis XV, luna tauri III. tertia altitudinum ratio cæli mensura, non circuli, intellegitur, subire eas aut descendere per profundum aëris oculis æstimantibus. Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellæ quas diximus feruntur, nec aliud habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus, quæ causa intellegitur efficere ut quædam animalia et in desertis mundi nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum. ab his Mercurii stella laxissime, ut tamen e duodenis partibus—tot enim sunt latitudinis—non amplius octonas pererret, neque has æqualiter, sed duas in medio eius et supra quattuor, infra duas. sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inæqualis , Martis stella quattuor mediis, lovis media et super eam duabus, Saturni duabus ut sol. hæc erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem subeuntium . hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in cælum, et pariter scandi eam quoque existimavere plerique falso. qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas inmensa et omnes eas conplexa causas. Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terræ et altitudine et latitudine, exortusque matutinos in initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum articulis , quæ vocant ecliptica. perinde confessum est motum augeri, quamdiu in vicino sint terræ; cum abscedant in altitudinem, minui. quæ ratio lunæ maxime sublimitatibus adprobatur. æque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superiores deminuerese usque ad stationes secundas. quæ cum ita sint, manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo primum habitu incipiat parcius adici motus, in stationibus vero primis et altitudinem subiri, quoniam tum primum incipiant detrahi numeri stellæque retroire. cuius rei ratio privatim reddenda est. percussæ in qua diximus parte et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur in sublime. hoc non protinus intellegi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit vapore percussas. multo id magis in vespertino earum exortu, toto sole adverso cum in summas apsidas expelluntur minimæque cernuntur, quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu, tanto minore, cum hoc in altissimis apsidum evenit signis. ab exortu vespertino latitudo descenditur parcius iam se minuente motu, non tamen ante stationes secundas augente, cum et altitudo descenditur , superveniente ab alio latere radio eademque vi rursus ad terras deprimente, qua sustulerat in cælum e priore triquetro. tantum interest, subeant radii an superveniant , multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt . hæc est superiorum stellarum ratio; difficilior reliquarum et a nullo ante nos reddita.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑