Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 18, cap. 16

Et silicia, hoc est fenum Græcum, scariphatione seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid, cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur, occari tantum desiderat. Secale Taurini sub Alpibus asiam vocant, deterrimum et tantum ad arcendam famem, fecunda, sed gracili stipula, nigritia triste, pondere præcipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro lætamine est. Farrago ex recrementis farris prædensa seritur, admixta aliquando et vicia. eadem in Africa fit ex hordeo. omnia hæc pabularia, degeneransque ex leguminibus quæ vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri. Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum vocat, quo sistebant alvom bubus. id erat e pabuli segete viride desectum, antequam generaret. Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabæ modios x, viciæ II, tantundem erviliæ in iugero autumno misceri et seri solitos, melius et avena Græca, cui non cadit semen, admixta. hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum . Varro appellatum a celeritate proveniendi e Græco, quod ὠκέως dicunt. Medica externa etiam Græciæ est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quæ Darius intulit, sed vel in primis dicenda tanta dos est, cum ex uno satu amplius quam tricenis annis duret. similis est trifolio caule foliisque , geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur . unum de ea et cytiso volumen Amphilochus conposuit. solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum integitur crate iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito . poscit autem siccum sucosumque vel riguum. ita præparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi—id præstant in iugera modi III — et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater. in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sariri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquæ herbæ intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbæ, remedium unicum in aratro, sæpius vertendo, donec omnes aliæ radices intereant. dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑