Plinius Maior, Naturalis Historia
Emplastratio et ipsa ex inoculatione nata videri potest, crasso autem maxime cortici convenit, sicut est ficis. ergo amputatis omnibus ramis, ne sucum avocent, nitidissima in parte quaque præcipua cernatur hilaritas, exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma, sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilominus tamen et luto munire et vinculo melius. hoc genus non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed iam et apud veteres Græcos invenitur et apud Catonem, qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam præfinita secundum reliquam diligentiam suam: cortices scalpro excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine atque ita coagmentari et ilia sua intrita oblini, eadem ratione ut in malo. quidam huic generi miscuere fissuram in vitibus, exempta cortici tessella latere plano adigendo . tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes tullios omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia experimentis adsequi in natura possumus. quædam enim nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tantum et desertis locis proveniunt. capacissima insitorum omnium ducitur platanus, postea robur, verum utraque sapores corrumpit. quædam omni genere inseruntur, ut ficus, ut punicæ. vitis non recipit emplastra, nec quibus tennis aut caducus rimosusque cortex, neque inoculationem siccæ aut umoris exigui. fertilissima omnium inoculatio , postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quæ cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantantur . inserere firmissimum et fecundius quam serere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
