Plinius Maior, Naturalis Historia
Pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie præferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensæ nigrescentes. reperitur et in alno tuber, tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natæ præferuntur aquaticis , sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quæ vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanæ. In primis vero materies honorata buxo est raro crispanti nec nisi radice, de ceteo..... levisque est materiæ, set lentore quodam et duritie ac pallore commendabilis , ipsa vero arbor et topiario opere. tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem. oleastrum, in omni usu damnatum, gravem præfert odorem. tertium genus nostratis vocant, e silvestri, ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile. buxus Pyrenæis ac Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima in Corsica, flore non spernendo, quæ causa amaritudinis mellis. semen cunctis animantibus invisum. nec in Olympo Macedoniæ gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica. in igni quoque duritia quæ ferro, nec flamma nec carbone utili.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
