Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 14, cap. 16

Itaque non miror innumerabilia pæne genera ficticii reperta multis ante sæculis, quæ nunc dicemus, omnia ad medicinæ usum pertinentia. omphacium quo modo fieret, propter unguenta diximus priore libro. fit e labrusca, hoc est vite silvestri, quod vocatur oenanthinum, floris eius libris duabus in musti cado maceratis. post dies XXX utuntur. præter hoc radix labruscæ, acini coria perficiunt . hi paulo post quam defloruere singulare remedium habent ad refrigerandos in morbis corporum ardores, gelidissima , ut ferunt, natura. pars eorum æstu moritur prius quam reliqua, quæ solstitiales dicuntur. universi numquam maturescunt, et si prius quam tota inarescat uva incocta detur cibo gallinaceo generi, fastidium gignit uvas adpetendi . Ficticiorum primum fit ex ipso vino (quod vocant adynamon) hoc modo: albi musti sextarii XX, aquæ dimidium fervent, donec excoquatur aquæ mensura. alii marinæ sextarios X, tantundem pluviæ in sole XL diebus torrent . dant ægris quibus vini noxiam timent. Proximum fit e milii semine maturi cum ipsa stipula, libra quadrante in congios duos musti, macerato et post septimum mensem transfuso. ex loto arbore, frutice, herba dictum est ubi quæque fierent. Fiunt et e pomis, quæ dicemus interpretationibus non nisi necessariis additis, primumque e palmis, quo Parthi, Indi utuntur et oriens totus , mitiorum quas vocant chydæas modio in aquæ congiis tribus macerato expressoque. sic fit et sycites e fico, quem alii pharnuprium, alii trochin vocant, aut si dulce esse non libeat, pro aqua tantundem vinaceorum adicitur. e Cypria fico et acetum fit præcellens atque Alexandrino quoque melius. vinum fit et e siliqua Syriaca et e piris malorumque omnibus generibus — sed e Punicis rhoiten vocant — et e cornis, mespilis, sorvis , moris siccis, nucleis pineis. hi musto madidi exprimuntur, superiora per se mitia. myrtiten Cato quem ad modun fieri docuerit mox paulo indicabimus, Græci et alio modo. ramis teneris cum suis foliis in salso musto coctis tunsis, libram in tribus musti congiis defervefaciunt, done duo supersint. quod ita e silvestris myrti bacis factum est, myrtidanum vocatur. hoc manus tinguit. Ex his quæ in hortis gignuntur fit vinum e radice asparagi , cunila, origano, api semine, habrotono, mentastro, ruta, nepeta, serpyllo, marruvio. manipulos binos condunt in cadum musti et sapæ sextarium et aquæ marinæ heminam . e napis fit duum denariorum pondere in sextarios binos musti addito, item e scillæ radice; inter flores ex rosæ foliis tusis in linteolo in mustum collatis cum pondusculo , ut sidat, $X$ L pondere in sextarios musti vicenos— vetant ante tres menses vas aperiri —, item e nardo Gallico et aliud e silvestri. Aromatiten quoque invenio factitatum tantum non unguentorum compositione, primo ex murra, ut diximus, mox et nardo Celtico, calamo, bitumine, offis in mustum aut dulce vinum deiectis, alibi calamo, iunco, costo, nardo Syriaco, amomo, casia , cinnamo, croco, palma, asaro , similiter in offa. apud alios nardi etiam et malobathri selibris in musti congios duos additis, qualia nunc quoque fiunt pipere et melle addito, quæ alii condita, alii piperata appellant. invenitur et nectarites ex herba quam alii Helenion, alii Medicam, alii symphyton, alii Idæam , alii Orestion, alii nectariam vocant, radice ponderis $X$ L in sextarios sex musti addita, similiter in linteo. ex ceteris herbis fit absinthites in XL sextariis musti absinthi Pontici libra decocta ad tertias partes vel scopis absinthi in vinum additis. similiter hyssopites e Cilicio hyssopo unciis tribus in duos congios musti coiectis aut tusis in vinum. fiunt utraque et alio modo, circa radices vitium sato. sic et elleboriten fieri ex veratro nigro Cato docet. sic fit et scammonites , mira vitium natura saporem alienum in se trahendi, quare et salicem redolent Patavinorum in palustribus vindemiæ. sic et elleborum seritur in Thaso aut cucumis silvester aut scammonia, quod vinum phthorium vocatur, quoniam abortus facit. Fit et ex herbis, quarum naturæ suo loco dicentur: e stoechade et radice Gentianæ et tragorigano et dictamno, asaro, dauco, elelisphaco, panace, acoro, thymo, mandragora, iunco. vocarunt et scyzinum et itæomelin et lectisphagiten, quorum iam oblitterata ratio est. E fruticun vero genere cedri utriusque, cupressus, laurus , iunipiri, terebinthi, calami, lentisci bacæ aut lignum recens in musto decocuntur, item chamelææ et chamæpityis, chamædryis lignum. eodem modo et ex flore, in congium musti decem $X$ pondere addito.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑