Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 13, cap. 16

Inter pauca nitidioris vitæ instrumenta hæc arbor est, quapropter insistendum ei quoque paululum videtur. nota etiam Homero fuit. thyon Græce vocatur, ab aliis thya. hanc itaque inter odores uri tradidit in deliciis Circæ, quam deam volebat intellegi, magno errore eorum qui odoramenta in eo vocabulo accipiunt, cum præsertim eodem versu cedrum laricemque una tradat uri, quo manifestum est de arboribus tantum locutum. Theophrastus, qui proximus a Magni Alexandri ætate scripsit hæc circa urbis Romæ annum CCCCXXXX, magnum iam huic arbori honorem tribuit, memoratas ex ea referens templorum veterum contignationes quandamque inmortalitatem materiæ in tectis contra vitia omnia incorruptæ. radice nihil crispius, nec aliunde pretiosiora opera. præcipuam autem esse eam arborem circa Hammonis delubrum, nasci et in interior Cyrenaicæ parte. de mensis tamen tacuit, et alias nullius ante Ciceronianam vetustor memoria est, quo noviciæ apparent . — Alia est arbor eodem nomine, malum ferens exsecratum aliquis odore et amaritudine, aliis expetitum, domus etiam decorans, nec dicenda verbosius.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑