Plinius Maior, Naturalis Historia
Genera complura: Trogodytica silvestrium prima, sequens Minæa, in qua et Atramitica est et Gebbanitica et Ausaritis Gebbanitarum regno, tertia Dianitis, quarta collaticia , quinta Sambracena a civitate regni Sabæorum mari proxinia, sexta quam Dusaritim vocant. est et candida uno tantum loco, quæ in Mesalum oppidum confertur. probatur Trogodytica pinguedine et quod aspectu aridior est sordidaque ac barbara, sed acrior ceteris. Sambracena prædicta ante alias hilaris, sed viribus tenuis. in plenum autem probatio est minutis glæbis nec rotundis, in concretu albicantis suci et tabescentis utque fracta candidos ungues habeat, gustu leniter amara. secunda bonitas intus variæ; pessima quæ intus nigra, peior, si etiam foris. pretia ex occasione ementium varia: stactæ a $X$ III ad $X$ L, sativæ summum $X$ XI, Erythrææ XVI—hanc volunt Arabicam intellegi —, Trogodyticæ nucleo XVI S, ei vero quam odorariam vocant XII. adulteratur lentisci glæbis et cummi, item cucumeris suco amaritudinis causa, sicut ponderis spuma argenti . reliqua vitia deprehenduntur sapore, cummis dente lentescens. fallacissime autem adulteratur Indica murra, quæ ibi de quadam spina colligitur. hoc solum peius India adfert, facili distinctione: tanto deterior est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
