Plinius Maior, Naturalis Historia
Tertium genus mellis minime probatum silvestre, quod ericæum vocant. convehitur post primos autumni imbres , cum erice sola floret in silvis, ob id harenoso simile. gignit id maxime arcturi exortus ex a. d. pr. id. Septembres. quidam æstivam mellationem ad arcturi exortum proferunt, quoniam ad æquinoctium autumni ab eo supersint dies XIIII, et ab æquinoctio ad vergiliarum occasum diebus XXXXVIII plurima sit erice. Athenienses eam tetralicen appellant, Euboea sisyrum, putantque apibus esse gratissimam , fortassis quia tune nulla alia sit copia. hæc ergo mellatio fine vindemiæ et vergiliarum occasu idibus Novembribus fere includitur. relinqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quæ habeant erithacen. a bruma ad arcturi exortum diebus LX somno aluntur sine ullo cibo. ab arcturi exortu ad æquinoctium vernum tepidiore tractu iam vigilant, sed etiamnum alvo se continent servatosque in id tempus cibos repetunt. in Italia vero hoc idem a vergiliarum exortu faciunt et in eum dormiunt. alvos quidam in eximendo melle expendunt, ita diribentes quantum relinquant. æquitas quidem etiam in iis obstringitur, feruntque societate fraudata alvos mori. in primis ergo præcipitur, lauti ut purique eximant mella. fætorem mulierumque menses odere. cum eximantur mella, apes abigi fumo utilissimum, ne irascantur aut ipsæ avide vorent. fumo crebriore et ignavia earum excitatur ad opera, nam nisi incubavere, favos lividos faciunt. rursus fumo nimio inficiuntur, quando iniuriam celerrime sentiunt mella, vel minimo contactu roris acescentia. et ob id inter genera servatur quod acapnum vocant. Fetus quonam modo progenerarent, magna inter eruditos et subtilis fuit quæstio. apium enim coitus visus est numquam. plures existimavere ore confingi floribus compositas apte atque utiliter; aliqui coitu unius, qui rex in quoque appelletur examine: hunc esse solum marem, præcipua magnitudine, ne fatiscat; ideo fetum sine eo non edi, apesque reliquas tamquam marem feminas comitari, non tamquam ducem. quam probabilem alias sententiam fucorum proventus coarguit. quæ enim ratio, ut idem coitus inperfectos generet alios? propior vero prior existimatio fieret, ni rursus alia difficultas occurreret. quippe nascuntur aliquando in extremis favis apes grandiores, quæ ceteras fugant. oestrus vocatur hoc malum, quonam modo nascens, si ipsæ fingunt? quod certum est, gallinarum modo incubant . id, quod exclusum est, primo vermiculus videtur candidus, iacens transversus adhærensque ita ut pars ceræ videatur. rex statim mellei coloris, ut electo flore ex omni copia factus, neque vermiculus, sed statim pinniger. cetera turba cum formam capere coepit, nymphæ vocantur, ut fuci serenes aut cephenes . si quis alterutris capita demat prius quam pinnas habeant, pro gratissimo sunt pabulo matribus. tempore procedente instillant cibos atque incubant, tum maxime murmurantes, caloris, ut putant, faciendi gratia necessarii excludendis pullis, donec ruptis membranis, quæ singulos cingunt, ovorum modo universum agmen emergat. spectatum hoc Romæ consularis cuiusdam surburbano, alvis cornu lanternæ tralucido factis. fetus intra XLV diem peragitur . fit in favis quibusdam qui vocatur clavus, amaræ duritia ceræ, cum fetum inde non eduxere morbo aut ignavia aut infecunditate naturali; hic est abortus apium. protinus autem educti operantur quadam disciplina cum matribus, regemque iuvenem æqualis turba comitatur. reges plures inchoantur, ne desint. postea ex his suboles cum adulta esse coepit, concordi suffragio deterrimos necant, ne distrahant agmina. duo autem genera eorum: melior rufus, deterior niger variusque. omnibus forma semper egregia et duplo quam ceteris maior, pinnæ breviores, crura recta, ingressus celsior, in fronte macula quodam diademate candicans . multum etiam nitore a volgo differunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
