Plinius Maior, Naturalis Historia
Ceterorum animalium, quæ modo convecta undique Italiæ contigere sæpius, formas nihil attinet scrupulose referre. paucissima Scythia gignit inopia fruticum, pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum ferorum genera, iubatos bisontes excellentique et vi et velocitate uros, quibus inperitum volgus bubalorum nomen inponit, cum id gignat Africa vituli potius cervique quadam similitudine . septentrio fert et equorum greges ferorum, sicut asinorum Asia et Africa, præterea alcen iumento similem, ni proceritas aurium et cervicis distinguat; item natam in Scadinavia insula nec umquam visam in hoc orbe,multis tamen narratam achlin haud dissimilem illi, set nullo suffraginum flexu, ideoque non cubantem et adclinem arbori in somno eaque incisa ad insidias capi, alias velocitatis memoratæ . labrum ei superius prægrande; ob id retrograditur in pascendo, ne in priora tendens involvatur. tradunt in Pæonia feram quæ bonasus vocetur, equina iuba, cetera tauro similem, cornibus ita in se flexis, ut non sint utilia pugnæ. quapropter fuga sibi auxiliari reddentem in ea fimum, interdum et trium iugerum longitudine, cuius contactus sequentes ut ignis aliquis amburat. Mirum pardos, pantheras, leones et similia condito in corporis vaginas unguium mucrone, ne refringantur hebetenturve , ingredi aversisque falculis currere nec nisi in adpetendo plotendere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
