Plinius Maior, Naturalis Historia
Solum autem animal menstruale mulier est; inde unius utero quas appellaverunt molas. ea est caro informis , inanima, ferri ictum et aciem respuens. movetur sistitque et menses, ut partus, alias letalis, alias una senescens , aliquando alvo citatiore excidens. simile quiddam et viris in ventre gignitur, quod vocant scirron, sicut Oppio Capitoni prætorio viro. sed nihil facile reperiatur mulierum profluvio magis monstrificum. acescunt superventu musta, sterilescunt tactæ fruges, moriuntur insita, exuruntur hortorum germina, fructus arborum, quibus insidere, decidunt, speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, acies ferri præstringitur , eboris nitor, alvi apium moriuntur, æs etiam ac ferrum robigo protinus corripit odorque dirus æra, et in rabiem aguntur gustato eo canes atque insanabili veneno morsus inficitur . quin et bituminum sequax alioqui ac lenta natura in lacu Iudææ, qui vocatur Asphaltites, certo tempore anni supernatans non quit sibi avelli, ad omnem contactum adhærens præterquam filo..., quem tale virus infecerit. etiam formicis, animali minimo, inesse sensum eius ferunt abicique gustatas fruges nec postea repeti. et hoc tale tantumque omnibus tricenis diebus malum in muliere existit et trimenstri spatio largius, quibusdam vero sæpius mense, sicut aliquis numquam. sed tales non gignunt, quando hæc est generando homini materia, germine e maribus coaguli modo hoc in sese glomerante, quod deinde tempore ipso animatur corporaturque. ergo cum gravidis fluxit, invalidi aut non vitales partus eduntur aut saniosi, ut auctor est Nigidius; —
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
