Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 35, cap. 15

Hæc sint dicta de lateribus. in terræ autem reliquis generibus vel maxime mira natura est sulpuris, quo plurima domantur. nascitur in insulis Æoliis inter Siciliam et Italiam, quas ardere diximus, sed nobilissimum in Melo insula. in Italia quoque invenitur in Neapolitano Campanoque agro collibus, qui vocantur Leucogæi. ibi e cuniculis effossum perficitur igni. genera IIII: vivum, quod Græci apyron vocant, nascitur solidum solum—cetera enim liquore constant et conficiuntur oleo incocta—; vivum effoditur tralucetque et viret. solo ex omnibus generibus medici utuntur. alterum genus appellant glæbam, fullonum tantum officinis familiare. tertio quoque generi unus tantum est usus ad lanas suffiendas , quoniam candorem mollitiamque confert. egula vocatur hoc genus, quartum caute ad ellychnia maxime conficienda; cetero tantum vis est ut morbos comitiales deprehendat nidore inpositum igni. lusit et Anaxilaus eo, addens in calicem vini prunaque subdita circumferens, exardescentisrepercussu pallorem dirum velut defunctorum effundente in conviviis. natura eius excalfacit, concoquit, sed et discutit collectiones corporum, ob hoc talibus emplastris malagmatisque miscetur. renibus quoque et lumbis in dolore cum adipe mire prodest inpositum, aufert et lichenas faciei cum terebinthi resina et lepras; harpax ita vocatur a celeritate præbendi, avelli enim subiade debet. prodest et suspiriosis linctu, purulenta quoque extussientibus et contra scorpionum ictus. vitiligines vivum nitro mixtum atque ex aceto tritum et inlitum tollit, item lendes, et in palpebris aceto sandaracato admixtum . habet et in religionibus locum ad expiandas suffitu domos. sentitur vis eius et in aquis ferventibus, neque alia res facilius accenditur, quo apparet ignium vim magnam ei inesse. fulmina, fulgura quoque sulpuris odorem habent, ac lux ipsa eorum sulpurea est. Et bituminis vicina natura est. aliubi limus, aliubi terra est, limus e Iudææ lacu, ut diximus, emergens, terra in Syria circa Sidonem oppidum maritimum. spissantur hæc utraque et in densitatem coeunt. est vero liquidum bitumen, sicut Zacynthium et quod a Babylone invehitur; ibi quidem et candidum gignitur. liquidum est et Apolloniaticum, quæ omnia Græci pissasphalton appellant ex argument picis ac bituminis. gignitur et pingue oleique liquoris in Sicilia Agragantino fonte, inficiens rivum. incolæ id harundinum paniculis colligunt, citissime sic adhærescens, utunturque eo ad lucernarum lumina olei vice, item ad scabiem iumentorum. sunt qui et naphtham, de qua in secundo diximus volumine, bituminis generibus adscribant, verum eius ardens natura et ignium cognata procul ab omni usu abest. bituminis probatio ut quam maxime splendeat sitque ponderosum, graveolens, atrum modice, quoniam adulteratur pice. vis quæ sulpuri: sistit, discutit, contrahit, glutinat. serpentes accensum nidore fugat. ad suffusiones oculorum et albugines Babylonium efficax traditur, item ad lepras, lichenas pruritusque corporum. inlinitur et podagris. omnia autem eius genera incommodos oculorum pilos replicant, dentium doloribus medentur simul nitro intrito. lenit tussim veterem et anhelitus cum vino potum; dysintericis etiam datur eodem modo sistitque alvum. cum aceto vero potum discutit concretum sanguinem ac detrahit. mitigat lumborum dolores, item articulorum, cum farina hordeacia inpositum emplastrum peculiare facit suo nomine. sanguinem sistit, volnera colligit, glutinat nervos. utuntur etiam ad quartanas bituminis drachma et hedyosmi pari pondere cum murræ obolo subacti. comitiales morbos ustum deprendit. volvarum strangulationes olfactu discutit cum vino et castoreo, procidentes suffitu reprimit, purgationes feminarum in vino potum elicit, in reliquo usu æramentis inlinitur firmatque ea contra ignes. diximus et tingui solitum æs eo statuasque inlini. calcis quoque usum præbuit ita feruminatis Babylonis muris. placet in ferrariis fabrorum officinis tinguendo ferro clavorum capitibus et multis aliis usibus. Nec minor est aut adeo dissimilis aluminis opera, quod intellegitur salsugo terræ. plura et eius genera. in Cypro candidum et nigrius, exigua coloris differentia, cum sit usus magna, quoniam inficiendis claro colore lanis candidum liquidumque utilissimum est contraque fuscis aut obscuris nigrum. et aurum nigro purgatur. fit autem omne ex aqua limoque, hoc est terræ exudantis natura. conrivatum hieme æstivis solibus maturatur. quod fuit ex eo præcox, candidius fit. gignitur autem in Hispania, Ægypto, Armenia, Macedonia, Ponto, Africa, insulis Sardinia , Melo, Lipara, Strongyle. laudatissimum in Ægypto, proximum in Melo. huius quoque duæ species, liquidum spissumque. liquidi probatio ut sit limpidum lacteumque, sine offensis fricandi, cum quodam igniculo caloris. hoc phorimon vocant. an sit adulteratum, deprehenditur suco Punici mali; sincerum enim mixtura .... alterum genus est pallidi et scabri et quod inficiaturet galla, ideoque hoc vocant paraphoron. liquidi aluminis vis adstringere, indurare, rodere. melle admixto sanat oris ulcera, papulas pruritusque. hæc curatio fit in balneis II mellis partibus, tertia aluminis. virus alarum sudorisque sedat. sumitur pilulis contra lienis vitia pellendumque per urinam sanguinem . emendat et scabiem nitro ac melanthio admixtis. Concreti aluminis unum genus σχιστὸν appellant Græci, in capillamenta quædam canescentia dehiscens, unde quidam trichitim potius appellavere. hoc fit e lapide, ex quo et æs—chalcitim vocant—, ut sudor quidam eius lapidis in spumam coagulatus. hoc genus aluminis minus siccat minusque sistit umorem inutilem corporum, et auribus magnopere prodest infusum; vel inlitum et oris ulauribus dentibusque et si saliva cum eo contineatur. et oculorum medicamentis inseritur apte verendisque utriusque sexus. coquitur in catinis, donec liquari desinat. inertioris est alterum generis, quod strongylen vocant. duæ et eius species, fungosum atque omni umore dilui facile, quod in totum damnatur. melius pumicosum et foraminum fistulis spongeæ simile rotundumque natura, candido propius, cum quadam pinguitudine, sine harenis, friabile, nec inficiens nigritia. hoc coquitur per se carbonibus puris, done cinis fiat.—Optimum ex omnibus quod Melinum vocant ab insula, ut diximus. nulli vis maior neque adstringendi neque denigrandi neque indurandi , nullum spissius. oculorum scabritias extenuat, combustum utilius epiphoris inhibendis, sic et ad pruritus corporis. sanguinem quoque sistit intuspotum, foris inlitum . evulsis pilis ex aceto inlinitur renascentesque mollit in languinem. summa omnium generum vis in adstringendo , unde nomen Græcis. ob id oculorum vitiis aptissima sunt, sanguinis fluctiones inhibent cum adipe. putrescentia ulcerum compescit cum adipe—sic et infantium ulcera et hydropicorum eruptiones siccat—et aurium vitia cum suco Punici mali et unguium scabritias cicatricumque duritias et pterygia ac perniones, phagedænas ulcerum ex aceto aut cum galla pari pondere cremata, lepras cum suco olerum, cum salis vero II partibus vitia, quæ serpunt, lendes et alia capillorum animalia aquæ permixtum. sic et ambustis prodest et furfuribus corporum cum sero picis. infunditur et dysintericis uvamque in ore comprimit ac tonsillas. ad omnia, quæ in ceteris generibus diximus, efficacius intellegatur ex Melo advectum, nam ad reliquos usus vitæ in coriis lanisque perficiendis quanti sit momenti, significatum est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑