Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 15

Vesicæ calculorumque cruciatibus auxiliatur urina apri et ipsa vesica pro cibo sumpta, efficacius, si prius fumo maceretur utrumque. vesicam elixam mandi oportet, et a muliere feminæ suis. inveniuntur in iocineribus eorum lapilli aut duritiæ lapillis similes, candidæ, sicut in vulgari sue, quibus contritis atque in vino potis pelli calculos aiunt. ipsi apro tam gravis urina sua est, ut nisi egesta fugæ non sufficiat ac velut devinctus opprimatur ; exuri illa tradunt eos. leporis renes inveterati in vino poti calculos pellunt. in pernæ suum articulo os diximus, quod decoctum ius facit urinæ utile. asini renes inveterati tritique ex vino mero dati vesicæ medentur. calculos expellunt lichenes equini ex vino aut mulso poti diebus XL. prodest et ungulæ equinæ cinis in vino aut aqua, item fimum caprarum in mulso, efficacius silvestrium, pili quoque caprini cinis; verendorum carbunculis cerebrum apri vel suis sanguisque. vitia vero, quæ in eadem parte serpunt, iocur eorum combustum, maxime iunipiri ligno, cum charta et arrhenico sanat, fimi cinis, fel bubulum cum alumine Ægyptio ac murra ad crassitudinem mellis subactum , insuper beta ex vino cocta inposita, caro quoque ; manantia vero ulcera sebum cum medulla vituli in vino decoctum, fel caprinum cum melle rubique suco, vel si serpant ; fimum etiam prodesse cum melle dicunt aut cum aceto et per se butyrum. —Testium tumor sebo vituli addito nitro cohibetur vel fimo eiusdem ex aceto decocto.— Urinæ incontinentiam cohibet vesica apruna, si assa mandatur , ungularum apri vel suis cinis potioni inspersus, vesica feminæ suis combusta ac pota, item hædi, vel pulmo, cerebrum leporis in vino, eiusdem testiculi tosti vel coagulum cum anserino adipe in polenta, renes asini in mero triti potique. Magi verrini genitalis cinere poto ex vino dulci demonstrant urinam facere in canis cubili ac verba adicere, ne ipse urinam faciat ut canis in suo cubili. rursus ciet urinam vesica suis, si terrain non attigerit, inposita pubi. Sedis vitiis præclare prodest fel ursinum cum adipe; quidam adiciunt spumam argenti ac tus. prodest et butyrum cum adipe anserino ac rosaceo; modum ipsæ res statuunt, ut sint inlitu faciles. præclare medetur et taurinum fel in linteolis concerptis rimasque perducit ad cicatricem. inflationibus in ea parte sebum vituli, maxime ab inguinibus, cum ruta; ceteris vitiis medetur sanguis caprinus cum polenta, item fel caprinum condylomatis per se, item fel lupinum ex vino. panos et apostemata in quacumque parte sanguis ursinus discutit, item taurinus aridus tritus. præcipuum tamen remedium traditur in calculo onagri, quem dicitur, cum interficiatur, reddere urina liquidiorem initio, sed in terra spissantem se; hic adalligatus femini omnes impetus discutit omnique suppuratione liberat. est autem rarus inventu nec ex omni onagro, sed mire celebrant remedio. prodest et urina asini cum melanthio et ungulæ equinæ cinis cum oleo et aqua inlitus, sanguis equi, præcipue admissarii, sanguis bubulus, item fel. caro quoque eosdem effectus habet calida inposita et ungulæ cinis ex aqua aut melle, urina caprarum, hircorum quoque carnes in aqua decoctæ aut fimum ex iis cum melle decoctum, fel verrinum, urina suum in lana inposita.—Femina adteri adurique equitatu notum est; utilissimum est ad omnes inde causas spumam equi ex ore inguinibus inlinere.—Inguina et ex ulcerum causa intumescunt. remedio sunt equi sætæ III totidem nodis alligatæ intra ulcus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑