Plinius Maior, Naturalis Historia
Chamædrys herba est, quæ Latine trixago dicitur. aliqui eam chamæropem, alii Teucriam appellavere. folia habet magnitudine mentæ, colore et divisura quercus — alii serrata et ab eo serram inventam esse dixerunt—, flore pæne purpureo. carpitur prægnans suco in petrosis, adversus serpentium venena potu inlituque efficacissima, item stomacho, tussi vetustæ, pituitæ in gula cohærescenti, ruptis, convulsis, lateris doloribus. lienem consumit, urinam et menses ciet, ob id incipientibus hydropicis efficax, manualibus scopis eius in II heminis aquæ decoctis usque ad tertias. faciunt et pastillos terentes eam ex aqua ad supra dicta. sanat et vomicas et vetera ulcera vel sordida cum melle. fit et vinum ex ea pectoris vitiis. foliorum sucus cum oleo caligines oculorum discutit, ad splenem ex aceto sumitur. excalfacit perunctione. Chamædaphne unico ramulo est, cubitali ferme ; folia tenuiora lauro ; semen rubens adnexum foliis. inlinitur capitis doloribus recens, ardores refrigerat, ad tormina cum vino bibitur. menses sucus eius et urinam ciet potu partusque difficiles in lana adpositus. Chamelæa similitudinem foliorum oleæ habet — sunt> autem amara, odorata—, in petrosis, palmum altitudine non excedente. alvum purgat, detrahit pituitam, bilem foliis in II absinthii partibus decoctis, suco eo cum melle poto. foliis inpositis et ulcera purgantur. aiunt, si quis ante solis ortum eam capiat dicatque ad albugines oculorum se capere, adalligata discuti id vitium, quoquo modo vero collectam iumentorum pecorumque oculis salutarem esse. Chamæsyce lentis folia habet nihil se adtollentia, in aridis, petrosis, claritati oculorum et contra subfusiones utilis sucoad cicatrices, caligines, nubeculas inuncto. vulvæ dolores sedat adposita in linteolo. tollit et verrucas omnium generum inlita. prodest et orthopnoicis. Chamæcissos spicata est tritici modo, ramulis quinis fere, foliosa—cum floret, existimari potest alba viola—, radice tenui. bibunt ischiadici folia III obolis in vini cyathis II septenis diebus, admodum amara potione. Chamæleucen apud nos farfarum sive farfugium vocant. nascitur secundum fluvios, folio populi, sed ampliore . radix eius inponitur carbonibus cupressi, atque is nidor per infundibulum bibitur inveteratæ tussi. Chamæpeuce, larici folio similis, lumborum et spinæ doloribus propria est.—Chamæcyparissos herba ex vino pota contra venena serpentium omnium scorpionumque pollet.—Ampeloprason in vinetis nascitur, foliis porri, ructu gravis, contra serpentium ictus efficax. urinam et menses ciet, eruptiones sanguinis per genitale inhibet potum inpositumque. datur et a partu mulieribus et contra canis morsus.—Ea quoque, quæ stachys vocatur , porri similitudinem habet, longioribus foliis pluribusque et odoris iucundi colorisque in luteum inclinati. pellit menstrua. Clinopodium alii cleopiceton, alii zopyrontion, alii ocimoides appellant, serpyllo similem, surculosam, palmi altitudine, in petrosis, orbiculato foliorum ambitu speciem lecti pedum præbentem. bibitur ad convulsa, rupta, strangurias , serpentium ictus, item decoctæ sucus. Nunc subtexemus herbas mirabiles quidem, sed minus claras, nobilibus in sequentia volumina dilatis. Centunculum vocant nostri, foliis ad similitudinem capitis pænularum, iacentem in arvis, Græci clematidem, egregii effects ad sistendam alvum in vino austero. idem sanguinem sistit tritus oxymelitis aut aquæ calidæ cyathis v denarii unius pondere, sic et ad secundas mulierum efficax.— Sed Græci clematidas et alias habent, unam quam aliqui ætiten vocant, alii laginen, nonnulli 5 tenuem scamoniam. ramos habet pedales, foliosos, non dissimiles scamoniæ, nisi quod nigriora minoraque sunt folia. invenitur in vineis arvisque. estur ut olus cum oleo ac sale; alvum ciet. eadem dysintericis cum lini semine ex vino austero sorbetur. folia epiphoris inponuntur cum polenta subposito udo linteolo. strumas inposita ad suppurationem perducunt, deinde axungia adiecta percurant ; item hæmorrhoida cum oleo viridi, phthisicos iuvant cum melle. lactis quoque ubertatem faciunt in cibis et infantibus inlita capillum alunt, ex aceto edentium venerem stimulant. — Est alia clematis Ægyptia cognomine , quæ ab aliis daphnoides, ab aliis polygonoides vocatur , folio lauri, longa tenuisque, adversus serpentes et privatim aspidas ex aceto pota efficax.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
