Plinius Maior, Naturalis Historia
... is Æthiopicum maxime in posca et in ecligmate cum melle. Africano privatim urinæ incontinentiam cohiberi putant. sativum datur ad iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad vertiginem, iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci tritum, ad vulvarum vitia in vino præterque inpositis vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum melle aut cum rosaceo et cera. silvestre ad omnia eadem efficacius, præterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quantum adprehenderint tres digiti. propter colum quoque bibitur inliniturque in penicillo fervens, adprimitur fasciis. strangulationes vulvæ potum in vino aperit tribus drachmis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad sonitus atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigræ ex aceto. Est cumino simillimum quod Græci vocant ami. quidam vero Æthiopicum cuminum id esse existimant. Hippocrates regium appellavit, videlicet quia efficacius Ægyptio iudicavit. plerique alterius naturæ in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et huic usus. namque et panibus Alexandrinis subditur et condimentis interponitur. inflationes et tormina discutit, urinas et menstrua ciet, suggillata oculorum, epiphoras mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in vino potum drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari portione myrræ. colorem quoque bibentium similiter mutat in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam purgat. tradunt facilius concipere eas, quæ odorentur id per coitum. De cappari satis diximus inter peregrinos frutices. non utendum transmarino, innocentius est Italicum. ferunt eos, qui cotidie id edint, paralysi non periclitari nec lienis doloribus. radix eius vitiligines albas tollit, si trita in sole fricentur. splenicis prodest in vino potus radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu, feruntque xxxv diebus per urinam et alvum totum lienem emitti. bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. dentium dolores sedat tritum ex aceto vel semen decoctum vel manducata radix. infunditur et aurium dolori decoctum oleo. ulcera, quæ phagedænas vocant, folia et radix recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicæ quoque malis medetur. dant et ad tænias in aceto et melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile esse inter auctores convenit. Ligusticum—aliqui panaces vocant—stomacho utile est, item convolsionibus, inflationibus. sunt qui et cunilam bubulam appellaverint, uti diximus, falso.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
