Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 2, cap. 15

Errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero matutino discedentes partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contact reguntur et in triquetro a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quæ et primæ vocantur, mox in adverso a partibus CLXXX exortus vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropin- quantes stationes vespertinas, quas et secundas vocant, donec assecutus in partibus duodenis occultet illas, qui vespertini occasus appellantur. Martis stella, ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, a XC partibus, unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimenstris, cum ceteræ utraque statione quaternos menses non inpleant. inferiores autem duæ occultantur in coitu vespertino simili modo, relictæque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos longissimis distantiæ suæ metis solem insequuntur adeptæque occasu matutino conduntur ac prætereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiæ suæ finibus, Mercurii stationum breviore momento quam ut deprehendi possint. Hæc est luminum occultationumque ratio,per- plexior motu multisque involuta miraculis, siquidem magnitudines suas et colores mutant, et eædem ad septentrionem accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut cælo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi vias quærendi demonstraverint, modo ne quis desperet sæcula proficere semper. pluribus de causis hæc omnia accidunt: prima circulorum, quos Græci ἀψῖδας in stellis vocant; etenim Græcis utendum erit vocabulis . sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, quoniam terra a verticibus duobus, quos appellaverunt polos, centrum cæli nec non et signiferi est oblique inter eos siti. omnia autem hæc constant ratione circini semper indubitata. ergo ab alio cuique centro apsides suæ exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑