Plinius Maior, Naturalis Historia
Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non saritur, non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. æque namque fert depasta. secunda satio mense lanuario est, novissima Martio, tum ad frondem utilissima. siccitatem ex omnibus, quæ seruntur, maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa. ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris præfertur. vitibus præripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur. Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum divom Augustum curatum epistulis ipsius memoria exstet. sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati. Martio mense satum noxium esse bobus aiunt, item autumno gravedinosum, innoxium autem fieri primo vere satum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
