Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 15, cap. 15

Eadem causa in piris taxatur superbiæ cognomine ; parva hæc, sed ocissima. e cunctis autem Crustumia gratissima, proxima iis Falerna potu, quoniam tanta vis suci abundat — lactere hoc vocatur —, in iisque alia colore nigro, dona Syriæ. reliquorum nomina aliter in aliis atque aliis locis appellantur. sed confessis urbis vocabulis auctores suos nobilitavere Decimiana et ex eo tractum quod Pseudodecimianum vocant, Dolabelliana longissimi pediculi, Pomponiana cognomine mammosa, Liceriana , Seviana et quæ ex iis nata sunt Turraniana , longitudine pediculi distantia, Favoniana rubra, paulo superbis maiora, Lateriana, Aniciana postautumnalia, acidulo sapore iucunda. Tiberiana appellantur quæ maxime Tiberio principi placuere. colorantur magis sole grandescuntque, alioqui eadem essent quæ Liceriana . patriæ nomina habent serissima omnium Amerina, Picentina, Numantina , Alexandrina, Numidiana, Græca et in iis Tarentina, Signina, quæ alii a colore testacea appellant, sicut onychina, purpurea, ab odore myrapia, laurea, nardina, tempore hordearia , collo ampullacea, et Coriolana, Bruttia gentilitatis, cucurbitina, acidula suci. incerta nominum causa est barbaricis, Veneriis quæ colorata dicunt, regiis quæ minimo pediculo sessilia, patriciis, vocimis, viridibus oblongisque. præterea dixit volema Vergilius a Catone sumpta, qui et sementiva et mustea nominat. Pars hæc vitæ iam pridem pervenit ad columen, expertis cuncta hominibus, quippe cum Vergilius insitam nucibus arbutum, malis platanum, cerasis ulmum dicat. nec quicquam amplius excogitari potest; nullum certe pomum novum diu iam invenitur. neque omnia insita misceri fas est, sicut nec spinas inseri, quando fulgura piari non queunt facile, quotque genera insita fuerint, tot fulgura uno ictu fieri pronuntiatur. Turbinatior piris figura. in iis serotina ad hiemes usque in matre pendent gelu maturescentia Græca, ampullacea , laurea, sicut in malis Amerina, Scaudiana. conduntur vero pira ut uvæ ac totidem modis, neque aliud in cadis præterquam pruna. e pomis proprietas piris quæ vini, similiterque in ægris medentes cavent. e vino et aqua cocuntur atque pulmentari vicem inplent, quod non alia præter cotonea ac struthea.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑