Plinius Maior, Naturalis Historia
Atlans mons peculiari proditur silva, de qua diximus. confines ei Mauri, quibus plurima arbor citri et mensarum insania, quas feminæ viris contra margaritas regerunt . exstat hodie M. Ciceroni in illa paupertate et (quod magis mirum est) illo ævo empta HS D???. memoratur et Galli Asini HS |X|. venumdatæ sunt et duæ ab Iuba rege pendentes, quarum alteri pretium fuit HS |XII|, alteri paulo minus. interiit nuper incendio a Cethegis descendens, HS |XIII| permutata, latifundii taxatione, si quis prædia tanti mercari malit. magnitudo amplissimis adhuc fuit uni commissæ ex orbibus dimidiatis duobus a rege Mauretaniæ Ptolemæo quattuor pedes et semipedem per medium ambitum , crassitudine quadratali — maiusque miraculum in ea est artis latente iunctura quam potuisset esse naturæ —, solidæ autem a Nomio Cæsaris liberto cognomen trahenti tribus sicilicis infra quattuor pedes totidemque infra pedem crassitudinis. qua in re non omittendum videtur Tiberio principi mensam quattuor pedes sextante et sicilico excedentem , tota vero crassitudine sescunciali, operimento lamnæ vestitam fuisse, cum tam opima Nomio liberto eius esset. tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra totum fuerit, et rarius quam quæ superne gignuntur etiam in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est, quarum amplitude ac radices æstimari possunt ex orbibus. sunt autem cupresso feminæ atque etiamnum silvestri similes folio, odore, caudice. Ancorarius mons vocatur citerioris Mauretaniæ, qui laudatissimum dedit citrum , iam exhaustus . Mensis præcipua dos in venam crispis vel in vertices parvos. illud oblongo evenit discursu ideoque tigrinum appellatur, hoc intorto et ideo tales pantherinæ vocantur. sunt et undatim crispæ, maiore gratia, si pavonum caudæ oculos imitentur. magna, verum post has, gratia extra prædictas crispis densa veluti grani congerie, quas ob id a similitudine apiatas vocant. summa vero omnium in colore: hic maxime mulsi placet, vinis suis refulgens. post hæc amplitude est: iam toti caudices iuvant, pluresque in una. mensæ vitia lignum — ita vocatur materiæ surda et indigesta simplicitas aut platani foliorum modo digesta —, item ilignæ venæ similitudo vel coloris et, quibus maxime obnoxias fecere æstus ventique, rimæ aut capillamenta rimas imitata; postea murena nigro transcurrens limite variisque corticum punctis adprehensus papaverum modo et in totum atro propior colos maculæve discolores. — Virides terra condunt barbari et inlinunt cera, artifices vero frumenti acervis inponunt septenis diebus totidem intermissis, mirumque ponderi quantum ita detrahatur. naufragia docuere nuper hanc quoque materiem siccatam mari, duritie incorrupta, cospissari non ullo modo vehementius. nutriuntur optime splendescuntque manus siccæ fricatu a balineis maxime , nec vinis læduntur ut iis genitæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
