Plinius Maior, Naturalis Historia
Murram in isdem silvis permixta arbore nasci tradidere aliqui, plures separatim, quippe multis locis Arabiæ gignitur, ut apparebit in generibus. convehitur et ex insulis laudata, petuntque eam etiam ad Trogodytas Sabæi transitu maris. sativa quoque provenit, multum silvestri prælata. gaudet rastris atque ablaqueationibus, melior radice refrigerata. Arbori altitudo ad quinque cubita, nec sine spina, caudice duro et intorto, crassiore quam turis, et ab radice etiam quam reliqua sui parte. corticem levem similemque unedoni scabrum alii spinosumque dixere, folium olivæ, verum crispius et aculeatum, Iuba olusatri. aliqui similem iunipero, scabriorem tantum spinisque horridam, folio rotundiore , sed sapore iuniperi. nec non fuere qui e turis arbore utrumque nasci mentirentur. Inciduntur bis et ipsæ isdemque temporibus, sed a radice usque ad ramos qui valent. sudant autem sponte prius quam incidantur sta;cte dicta, cui nulla præfertur. ab hac sativa et in silvestri quoque melior æstiva. non dant ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur; regi tamen Gebbanitarum quartas partes eius pendunt. cetero passim a vulgo coemptam in folles conferciunt, nostrique unguentarii digerunt haud difficulter odoris atque pinguedinis argumentis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
