Plinius Maior, Naturalis Historia
Mulier post quinquagensimum annum non gignit, maiorque pars XL profluvium genitale sistit. nam in viris Masinissam regem post LXXXVI annum generasse filium, quem Methimannumappellaverit, clarum est, Catonem censorium octogensimo exacto e filia Salonis clientis sui. qua de causa aliorum eius liberum propago Liciniani sunt cognominati, hi Saloniani, ex quis Uticensis fuit. nuper etiam L. Volusio Saturnino in urbis præfectura extincto notum est e Cornelia Scipionum gentis Volusium Saturninum , qui fuit consul, genitum post LXII annum. et usque ad LXXV apud ignobiles vulgaris reperitur generatio.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
