Plinius Maior, Naturalis Historia
Rætiæ prope unius maiore latitudine, sane circa excessum eius subactæ; nam Germania multis postea annis nec tota percognita est. si coniectare permittitur , haut multum ora deerit Græcorum opinioni et longitudini ab Agrippa proditæ. Germanorum genera quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnæ, Charini, Gutones. alterum genus Inguæones, quorum pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes. proximi 100 autem Rheno Istuæones, quorum ..... mediterranei Hermiones , quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. quinta pars Peucini, Basternæ, supra dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Visculus sive Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa. introrsus vero nullo inferius nobilitate Hercynium iugum prætenditur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
