Plinius Maior, Naturalis Historia
Græcæ magnificentiæ vera admiratio exstat templum Ephesiæ Dianæ CXX annis factum a tota Asia. in solo id palustri fecere, ne terræ motus sentiret aut hiatus timeret, rursus ne in lubrico atque instabili fundamenta tantæ molis locarentur, calcatis ea substravere carbonibus, dein velleribus lanæ. universo templo longitudo est ccccxxv pedum, latitudo ccxxv, columnæ CXXVII a singulis regibus factæ LX pedum altitudine, ex iis XXXVI cælatæ, una a Scopa. operi præfuit Chersiphron architectus. summa miraculi epistylia tantæ molis attolli potuisse; id consecutus ille est æronibus harenæ plenis, molli clivo super capita columnarum exaggerato , paulatim exinaniens imos, ut sensim opus in loco sederet. difficillime hoc contigit in limine ipso, quod foribus inponebat; etenim ea maxima moles fuit nec sedit in cubili, anxio artifice mortis destinatione suprema. tradunt in ea cogitatione fessum nocturno tempore in quiete vidisse præsentem deam, cui templum fieret, hortantem, ut viveret: se composuisse lapidem. atque ita postera luce apparuit; pondere ipso correctus videbatur. cetera eius operis ornamenta plurium librorum instar optinent, nihil ad specimen naturæ pertinentia.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
