Plinius Maior, Naturalis Historia
quid? non in Africa Hispaniaque e terra parietes, quos appellant formaceos, quoniam in forma circumdatis II utrimque tabulis inferciuntur verius quam struuntur, ævis durant, incorrupti imbribus, ventis, ignibus omnique cæmento firmiores? spectat etiam nunc speculas Hannibalis Hispania terrenasque turres iugis montium inpositas. hinc et cæspitum natura castrorum vallis accommodata contraque fluminum impetus aggeribus. inlini quidem crates parietum Into et lateribus crudis exstrui quis ignorat? Lateres non sunt ex sabuloso neque harenoso multoque minus calculoso ducendi solo, sed e cretoso et albicante ant ex rubrica vel etiam e sabulo, masculo certe. finguntur optime vere, nam solstitio rimosi fiunt. ædificiis non nisi bimos probant, quia et intritam ipsam eorum, priusquam fingantur, macerari oportet. genera eorum fiunt tria: Lydion, quo nos utimur, longum sesquipedem , latum pedem, alterum tetradoron, tertium pentadoron . Græci enim antiqui δῶρον palmum vocabant et ideo δῶρα munera, quia manu darentur; ergo a quattuor et quinque palmis, prout sunt, nominantur. eadem est et latitudo. minore privatis operibus, maiore in publicis utuntur in Græcia. Pitanæ in Asia et in ulteriore Hispania civitatibus Maxilua et Callet fiunt lateres, qui siccati non merguntur in aqua. sunt enim e terra pumicosa, cum subigi potest, utilissima. Græci, præterquam ubi e silice fieri poterat structura, latericios parietes prætulere . sunt enin æterni, si ad perpendiculum fiant. ideo et publica opera et regias domos sic struxere: murum Athenis, qui ad montem Hymettum spectat, Patris ædes Iovis et Herculis, quamvis lapideas columnas et epistylia circumdarent, domum Trallibus regiam Attali, item Sardibus Croesi, quam gerusian fecere, Halicarnasi Mausoli, quæ etiam nunc durant. Lacedæmone quidem latericiis parietibus excisum opus tectorium propter excellentiam picturæ ligneis formis inclusum Romam deportavere in ædilitate ad comitium exornandum Murena et Varro. cum opus per se mirum esset, tralatum tamen magis mirabantur. in Italia quoque latericius murus Arreti et Mevaniæ est. Romæ non fiunt talia ædificia, quia sesquipedalis paries non plus quam unam contignationem tolerat, cautumque est, ne communis crassior fiat, nec intergerivorum ratio patitur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
