Plinius Maior, Naturalis Historia
Proxime indicari debent metalla ferri. optumo pessimoque vitæ instrumento est, siquidem hoc tellurem scindimus, arbores serimus, arbusta tondemus, vites squalore deciso annis omnibus cogimus invenescere, hoc exstruimus tecta, cædimus saxa, omnesque ad alios usus ferro utimur, sed eodem ad bella, cædes, latrocinia, non comminus solum, sed etiam missili volucrique, nunc tormentis excusso, nunc lacertis, nunc vero pinnato, quam sceleratissimam humani ingenii fraudem arbitror, siquidem, ut ocius mors perveniret ad hominem, alitem illam fecimus pinnasque ferro dedimus. quam ob rem culpa eius non naturæ fiat accepta. aliquot experimentis probatum est posse innocens esse ferrum. in foedere, quod expulsis regibus populo Romano dedit Porsina, nominatim comprehensum invenimus, ne ferro nisi in agri cultu uteretur. et tum stilo osseo scribere institutum vetustissimi auctores prodiderunt. Magni Pompei in tertio consulatu extat edictum in tumultu necis Clodianæ prohibentis ullum telum esse in urbe. et ars antiqua ipsa non defuit honorem mitiorem habere ferro quoque . Aristonidas artifex, cum exprimere vellet Athamantis furorem Learcho filio præcipitato residentem pænitentia, æs ferrumque miscuit, ut robigine eius per nitorem æris relucente exprimeretur verecundiæ rubor. hoc signum exstat hodie Rhodi. est in eadem urbe et ferreus Hercules , quem fecit Alcon laborum dei patientia inductus. videmus et Romæ seyphos e ferro dicatos in templo Martis Ultoris. obstitit eadem naturæ benignitas exigentis ab ferro ipso poenas robigine eademque providentia nihil in rebus mortalius facientis quam quod esset infestissimum mortalitati. Ferri metalla ubique propemodum reperiuntur, quippe etiam insula Italiæ Ilva gignente, minimaque difficultate adgnoscuntur colore ipso terræ manifesto. ratio eadem excoquendis venis; in Cappadocia tantum quæstio est, aquæ an terræ fiat acceptum, quoniam perfusa Cer aso fluvio terra neque aliter ferrum e fornacibus reddit. differentia ferri numerosa. prima in genere terræ cælive : aliæ molle tantum plumboque vicinum subministrant, aliæ fragile et ærosum rotarumque usibus et clavis maxime fugiendum, cui prior ratio convenit; aliud brevitate sola placet clavisque caligariis, aliud robiginem celerius sentit. stricturæ vocantur hæ omnes, quod non in aliis metallis, a stringenda acie vocabulo inposito. et fornacium magna differentia est, nucleusque quidam ferri excoquitur in iis ad indurandam aciem, alioque modo ad densandas incudes malleorumve rostra. summa autem differentia in aqua, cui subinde candens inmergitur. hæc alibi atque alibi utilior nobilitavit loca gloria ferri, sicuti Bilbilim in Hispania et Turiassonem, Comum in Italia, cum ferraria metalla in iis locis non sint. ex omnibus autem generibus palma Serico ferro est; Seres hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt; secunda Parthico.- neque alia genera ferri ex mera acie tenmperantur, ceteris enim admiscetur mollior complexus. in nostro orbe aliubi vena bonitatem hanc præstat, ut in Noricis, aliubi factura, ut Sulmone, aqua ubi diximus, quippe cum exacuendo oleariæ cotes aquariæque differant et oleo delicatior fiat acies. mirumque , cum excoquatur vena, aquæ modo liquari ferrum, postea in spongeas frangi. tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. a ferro sanguis humanus se ulciscitur, contactum namque eo celerius robiginem trahit. De magnete lapide suo loco dicemus concordiaque , quam cum ferro habet. sola hæc materia virus ab eo lapide accipit retinetque longo tempore, aliud adprehendens ferrum, ut anulorum catena spectetur interdum . quod volgus imperitum appellat ferrum vivum, vulneraque talia asperiora fiunt. hic lapis et in Cantabria nascitur, non ut ille magnes verus caute continua, sed sparsa bulbatione—ita appellant—, nescio an vitro fundendo perinde utilis, nondum enim expertus est quisquam ; ferrum utique inficit eadem vi.—Magnete lapide architectus Timochares Alexandriæ Arsinoes templum concamarare incohaverat, ut in eo simulacrum e ferro pendere in aēre videretur. intercessit ipsius mors et Ptolemæi regis, qui id sorori suæ iusserat fieri.— Metallorum omnium vena ferri largissima est Cantabriæ. maritima parte, qua oceanus adluit, mons præaltus- incredibile dictu—totus ex ea materia est, ut in am- (?)bitu oceani diximus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
