Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 26, cap. 14

Ulcera multorum sunt generum ac multis modis curantur. panacis omnium generum radix ex vino calido inlinitur manantibus. siccat privatim quam Chironiam diximus; cum melle trita tubera aperit ulceribusque, quæ serpunt, deploratis auxilio est cum æris flore vino temperata omnibus modis, vel semine vel flore vel radice. eadem cum polenta vetustis volneribus prodest, Heraclion quoque siderion, Apollinaris, psyllium, tragacantha . scordotis cum melle purgat; farina eius carnis excrescentes per se inspersa consumit. Polemonia ulcera, quæ cacoëthe vocant, sanat; centaurium maius inspersum vel inlitum, item minoris coma decocta vel trita vetera quoque ulcera purgat et persanat. folliculi clymeni recentibus plagis inponuntur. inlinitur autem Gentiana ulceribus , quæ serpunt, radice tusa vel decocta in aqua ad mellis crassitudinem vel suco, volneribus ex ea factum Lycium. Lysimachia recentibus plagis medetur, plantago omnium generum ulceribus, peculiariter senum et infantium. igni emollita melior et cum cerato crassa ulcerum labra purgat, nomas sistit ; tritam suis foliis integere oportet. suppurationes, collectiones, sinus ulcerum chelidonia quoque siccantur, volnera adeo, ut etiam pro spodio utantur; eadem iam desperatis cum axungia inponitur. dictamnum pota sagittas pellit et alia tela extrahit inlita—bibitur ex aquæ cyatho foliorum obolo—, proxime pseudodictamnum; utraque et suppurationes discutit. aristolochia quoque putria ulcera exest, sordida purgat cum melle vermesque extrahit, item clavos in ulcere natos et infixa corpori omnia, præcipue sagittas et ossa fracta cum resina, cava vero ulcera explet per se et cum iride, recentia vulnera ex aceto; vetera ulcera verbenaca, quinquefolium cum sale et melle. radices persollatæ volneribus ferro inlatis recentibus inponuntur, folia veteribus; cum axungia utrimque et suo folio operitur damasonium, ut in struma, folia verbasci ex aceto ant vino. peristereos ad omnia genera vel callosorum putrescentiumque ulcerum facit. manantia nymphææ Heracliæ radix sanat, item cyclamini radix vel per se vel ex aceto vel cum melle; eadem et contra steatomata efficax. sic et ad ulcera manantia hysopum, item peucedanum; ei ad recentia volnera vis tanta est, ut squamam ossibus extrahat. præstant hoc et anagallides cohibentque quas vocant nomas et rheumatismos, utiles et recentibus plagis, sed præcipue senum corpori, cum cerato apostemata et ulcera tætra folia mandragoræ recentia, radix volnera cum melle aut oleo, cicuta cum siligine mixta mero, aizoum herpetas quoque ac nomas ac putrescentia, sicut erigeron verminosa, recentia autem volnera astragali radix et vetera ulcera, quæ purgat hypocisthis utraque. leontopodii semen tritum in aqua et cum polenta inlitum spicula sagittarum extrahit, item pycnocomi semen. tithymallus characias suco gangrænas, phagedænas, putria vel decocto ramorum cum polenta et oleo, orchis radices hoc amplius et cacoëthe cum melle, siccæ et recentes per se vulnera, onothera efferantia sese ulcera sanat. Scythæ ulcera Scythica curant. ad carcinomata argemonia ex melle efficacissima est. ulceribus præsanatis asphodeli radix decocta ut diximus, trita cum polenta et inlita, quibuscumque vero Apollinaris, astragali radix in pulverem trita umidis ulceribus prodest, item callithrix decocta in aqua, privatim vero iis, quæ calciamento facta sint, verbenaca nec non et Lysimachia contrita ac nymphæa arida infriata. polythrix inveteratis iisdem utilior est. — Polycnemon cunilæ bubulæ similis est, semine pulei, surculosa, multis geniculis, corymbo [odorata ] acri et dulci odore, ferro factis conmanducata inponitur, quinto die solvitur. symphyton ad cicatricem celerrime perducit, item sideritis; hæc inponitur ex melle. verbasci semine ac foliis ex vino decoctis ac tritis omnia infixa corpori extrahuntur, item mandragoræ foliis cum polenta, cyclamini radicibus cum melle. trixaginis folia in oleo contrita iis maxime adhibentur ulceribus, quæ serpunt, et alcima in melle trita, Vettonica ad carcinomata et malandrias veteres addito sale. Verrucas tollit argemonia ex aceto vel batrachii radix, quæ et ungues scabros aufert, linozostidis utriusque folia vel sucus inlitus. tithymalli omnes genera verrucarum omnia, item pterygia, varos tollunt; cicatrices cum elegantia ad colorem reducit ladanum.—

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑