Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 24, cap. 14

cynosbaton, alii cynapanxin, alii neurospaston vocant . folium habet vestigio hominis simile. fert et uvam nigram, in cuius acino nervum habet, unde neurospastos dicitur tota, alia quam cappari, quod medici cynosbaton appellarunt. hius thyrsus ad remedia splenis et inflationes conditus ex aceto manditur. nervus eius cum mastiche Chia commanducatus os purgat. ruborum rosa alopecias cum axungia emendat. mora capillum tingunt cum omphacino oleo. flos mori messe colligitur; candidus pleuriticis præcipuus ex vino potus, item coeliacis. radix ad tertias decocta alvum sistit et sanguinem, item dentes collutos decocto. eodem suco foventur sedis atque genitalium ulcera. cinis e radice reprimit uvam. Idæus rubus appellatus est, quoniam in Ida non alius nascitur. est autem tenerior ac minor, rarioribus calamis innocentioribusque, sub arborum umbra nascens. huius flos cum melle epiphoris inlinitur et ignibus sacris, stomachicisque ex aqua bibendus datur. cetera eadem præstat, quæ supra dicta. Inter genera ruborum rhamnos appellatur a Græcis, candidior, fruticosior et ramos spargens rectis aculeis, non, ut ceteri, aduncis, foliis maioribus. alterum genus eius silvestre, nigrius et quadamtenus rubens; fert veluti folliculos . huius radice decocta in aqua fit medicamentum, quod vocatur Lycium. semen secundas trahit. alter ille candidior adstringit magis, refrigerat, collectionibus et vulneribus adcommodatior. folia utriusque et cruda et decocta inlinuntur cum oleo. Lycium præstantius spina fieri tradunt, quam et pyxacanthon Chironian vocant, qualem in Indicis arboribus diximus, quoniam longe præstantissimum existimatur Indicum. coquuntur in aqua tusi rami radicesque summæ amaritudinis æreo vase per triduum iterumque exempto ligno, donec mellis crassitudo fiat. adulteratur amaris sucis etiam amurca et felle bubulo. spuma eius ac flos quidam oculorum medicamentis additur. reliquo suco faciem purgat et psoras sanat, erosos angulos oculorum veteresque fluctiones, aures purulentas, tonsillas, gingivas, tussim, sanguinis excreationes fabæ magnitudine devoratum aut, si ex vulneribus fluat, inlitum, rhagadia, genitalium ulcera, attritus, ulcera recentia et serpentia ac putrescentia, in naribus clavos, suppurationes. bibitur et mulieribus in lacte contra profluvia. Indici differentia glæbis extrinsecus nigris, intus rufis, cum fregeris, cito nigrescentibus. adstringit vehementer cum amaritudine. ad eadem omnia utile est, sed præcipue ad genitalia. Sunt qui et sarcocollam spinæ lacrimam patent, pollini turis similem, cum quadam acrimonia dulcem, cumminosam . sistit fluctiones, inlinitur infantibus maxime. vetustate et hæc nigrescit, melior quo candidior. Unum etiamnum arborum medicinis debetur nobile medicamentum, quod oporicen vocant. fit ad dysintericos stomachique vitia in congio musti albi lento vapore decoctis malis cotoneis v cum suis seminibus, punicis totidem, sorborum sextario et pari mensura eius, quod rhun Syriacam vocant, croci semuncia. coquitur usque ad crassitudinem mellis. His subtexemus ea, quæ Græci communicatione nominum in ambiguo fecere, anne arborum essent.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑