Plinius Maior, Naturalis Historia
Lunam semper aversis a sole cornibus, si crescat, ortus spectare, si minuatur, occasus, haut dubium est; lucere dodrantes semuncias horarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in deminutionem; intra XIIII autem partes solis semper occultam esse. quo argumento amplior errantium stellarum quam lunæ magnitude colligitur, quando illæ et a septenis interdum partibus emergant. sed altitudo cogit minores videri, sicut adfixas cælo solis fulgor interdiu non cerni, cum æque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu solis et præaltis puteis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
