Plinius Maior, Naturalis Historia
Semine quoque inserere natura docuit raptim avium fame devorato solidoque et alvi tepore madido cum fecundo fimi medicamine abiecto in mollibus arborum lecticis et ventis sæpe translato in aliquas corticum rimas, unde vidimus cerasum in salice, platanum in lauru, laurum in ceraso et bacas simul discolores. tradunt et monedulam condentem semina in thensauros cavernarum eiusdem rei præbere causas. Hinc nata inoculatio sutoriæ simili fistula ape-100 riendi in arbore oculum cortice exciso semenque includendi eadem fistula sublatum ex alia. in ficis et malis hæc fuit inoculatio antiqua. Vergiliana quærit sinum in nodo germine expulsi corticis gemmamque ex alia arbore includit. Et hactenus natura ipsa docuit, insitionem autem casus, magister alius et pæne numerosior, ad hunc modum: agricola sedulus casam sæpis munimento cingens, quo minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at illæ vivaci morsu adprehensæ suam ex aliena fecere vitam, apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra æqualiter superficies, levigatur falce truncus. ratio postea duplex, et prima inter corticem lignumque inserendi. timebant prisci truncum findere, mox inforare ausi medio ipsique in eo medullæ calamum imprimebant, unum inserentes , neque enim plures capiebat medulla. subtilior postea ratio vel senos addi, mortalitati eorum et numero, per media trunco leniter fisso cuneoque tenui fissuram custodiente , donec cuspidatim decisus descendat in rimam calamus . Multa in hoc servanda: primum omnium, quæ patiatur coitum talem arbor et cuius arboris. varie quoque et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus ficisque media sicciora et e summa parte conceptus; ideo illinc surculi petuntur. oleis circa media sucus, inde et surculi; cacumina sitiunt. facillime coalescunt quibus eadem corticis natura quæque pariter florentia eiusdem horæ cognationem sucorumque societatem habent. lenta res, quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum duri. reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat—repudiat quippe advenam inhospitalis duritia—, ut in parte nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua, ne tralucens. Vergilius e cacumine inseri vetat, ceitumque est ab umeris arborum orientem æstivum spectantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine novello, nisi vetustæ arbori inserantur: ii enim robustiores esse debent. præterea ut prægnates, hoc est germinatione turgentes et qui parere illo speraverint anno, bimi utique nec tenuiores digito minimo. inseruntur autem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in latitudinem se fundat. ante omnia gemmantes nitere conveniet ; nihil usquam ulcerosum aut retorridum spei favet. medulla calami commissuræ in matre ligni corticisque iungatur, id enim satius quam foris cortici æquari. calami exacutio medullam ne nudet, tamen tenui fistula detegat. fastigatio levi descendat cuneo tribus non ampliore digitis, quod facillime contingit tinctum aqua radentibus. ne exacuatur in vento, ne cortex a ligno decedat alterutri. calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur, dum deprimitur, neve cortex replicetur in rugas. ideo lacrimantes calamos inseri non oportet, non, Hercules, magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorporatur . id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere duæ simul manus minus nituntur, necessario temperamento . validius demissi tardius ferunt, fortius durant, contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima laxeque capiat , aut ne parum et exprimat aut conpressum necet; hoc maxime cavendum in prævalide accipientis trunco.ut media fissura relinquatur, quidam vestigio fissuræ falce in truncis facto salice præligant marginem ipsum, postea cuneo findunt continente vinculo libertatem dehiscendi.— (quædam in plantario insita eodem die transferuntur).— si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum inseri melius, cuneo optime osseo, cortexne rumpatur, laxato. cerasi libro dempto finduntur. hæ solæ et post brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanuginem , quæ si conprehendit insitum, putrefacit. vinculun cuneo adacto utilissime adstringitur. inserere aptissimum, quam proxime terræ patiatur nodorum truncique ratio. eminere calami VI digitorum longitudine non amplius debent. Cato argillæ vel cretæ harenam fimumque bubulum admiscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque interponi et circumlini. ex iis, quæ commentatus est, facile apparet illa ætate inter lignum et corticem nec alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digitorum calamos demittere. inseri autem præcipit pira ac mala per ver et post solstitium diebus L et post vindemiam , oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente, [hoc est sicca] præterea post meridiem ac sine vento austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut dictum est, et cæspite ab imbre frigoribusque protexisse ac mollibus bifidorum viminum fasciis, lingua bubula — herbæ id genus est—insuper optegi iubet eamque inligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato luto sarcireet libro II digitos insito exstante. verno inserentes tempus urguet, incitantibus se gemmis præterquam in olea, cuius dintissime oculi parturiunt, minimumque suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet. punica vero et ficum quæque alia sicca sunt recrastinare minime utile. pirum vel florentem inserere licet et in Maium quoque mensem protendere insitiones. quod si longius adferantur pomorum calami, rapo infixos optime custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
