Plinius Maior, Naturalis Historia
Malorum plura sunt genera. de citreis cum sua arbore diximus, Medica autem Græci vocant patriæ nomine. æque peregrina sunt zizipha et tubures, quæ et ipsa non pridem venere in Italiam, hæc ex Africa, illa ex Syria. Sex. Papinius, quem consulem vidimus, primus utraque attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus præcipue decora, quoniam et in tecta iam silvæ scandunt. tuburum duo genera: candidum et a colore syricum dictum. pæne peregrina sunt in uno Italiæ agro Veroniensi nascentia quæ lanata appellantur; lanugo ea obducit, strutheis quidem Persicisque plurima, iis tamen peculiare nomen dedit, nulla alia commendatione insignibus. Reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum conditoribus suis æternam propagaverint memoriam, tamquam ob egregium aliquod in vita factum? nisi fallor, apparebit ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod non gloriam parere possit. ergo habent originem a Matio Cestioque et Mallio, item Scaudio ; quibus cotoneo insito ab Appio e Claudia gente Appiana sunt cognominata. odor est iis cotoneorum, magnitude quæ Scaudianis, color rubens . ac ne quis sic ambitum valuisse claritatis e familia putet, sunt et Sceptiana ab inventore libertino, insignia rotunditate . Cato adicit Quiriniana et quæ tradit in doliis condi Scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt parva gratissimi saporis, quæ Petisia nominantur. patrias nobilitavere Amerina et Græcula. cetera e causis traxere nomen: germanitatis cohærentia gemella, numquam singula in fetu, colore syrica, cognatione melapia, mustea a celeritate mitescendi, quæ nunc melimela dicuntur a sapore melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti 5 —hæc in Epiro primum provenisse argumento sunt Græci, qui Epirotica vocant —, mammarum effigie orthomastia, condicione castrati seminis quæ spadonia appellant Belgæ. melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea. stolide tument pulmonea. est quibusdam sanguineus colos origine ex mori insitu tracta. cunctis vero quæ fuere a sole partes rubent. sunt et parva gratia saporis atque etiam acutiora odore silvestria. peculiare inprobæiis acerbitatis convicium et vis tanta, ut aciem gladii præstringat. dat aliis farina vilissimis nomen, quamquam primis adventu decerpique properantibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
