Plinius Maior, Naturalis Historia
Apothecas fuisse et diffundi solita vina anno DCXXXIII urbis apparet indubitato Opimiani vini argumento. iam intellegentis suum bonum Italiæ nondum tamen ista genera in claritate erant; itaque omnia tune genita unum habent consulis nomen. sic quoque postea diu transmarina in auctoritate fuerunt et ad avos usque nostros, quin et Falerno iam reperto, sicut apparet ex illo comico versu: Quinque Thasi vini depromam, bina Falerni. P. Licinius Crassus L. Iulius Cæsar censores anno urbis conditæ DCLXV edixerunt, ne quis vinum Græcum, Aminniumque octonis æris singula quadrantalia venderet. hæc enim verba sunt. tanta vero Græco vino gratia erat, ut singulæ potiones in convictu darentur. quibus vinis auctoritas fuerit sua iuventa, M. Varro his verbis tradit: L. Lucullus puer apud patrem numquam lautum convivium vidit, in quo plus semel Græcum vinum daretur: ipse cum rediit ex Asia, milia cadum congiarium divisit amplius centum. C. Sentius, quem prætorem vidimus, Chium vinum suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco medicus dedisset: Hortensius super X cadum heredi reliquit. hactenus Varro.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
