Plinius Maior, Naturalis Historia
Principalia ergo in illa tus atque murra, hæc et cum Trogodytis communis, tura præter Arabiam nullis ac ne Arabiæ quidem universæ. in medio eius fere sunt Atramitæ , pagus Sabæorum capite regni Sabota in monte excelso , a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera Sariba appellata; hoc significare Græci mysterium dicunt. spectat ortus solis æstivi, undique rupibus invia et a dextera mari scopulis inaccesso. id solum e rubro lacteum traditur. silvarum longitude est schoeniXX, latitudo dimidium eius. schoenus patet Eratosthenis ratione stadia XL, hoc est p. V???, aliqui XXXII stadia singulis schoenis dedere . attolluntur colles alti, decurruntque et in plana arbores sponte natæ. terram argillosam esse convenit, raris fontibus ac nitrosis. attingunt et Minæi, pagus alius, per quos evehitur uno tramite angusto. hi primi commercium turis fecere maximeque exercent, a quibus et Minæum dictum est. nec præterea Arabum alii turis arborem vident , ac ne horum quidem omnes, feruntqueIII non amplius esse familiarum quæ ius per successiones id sibi vindicent ; sacros vocari ob id nec ullo congressu feminarum funerumque, cum incidant eas arbores aut metant, pollui atque ita religionem mercis augeri. quidam promiscuum tus iis populis esse tradunt in silvis, alii per vices annorum dividi. Nec arboris ipsius quæ sit facies constat. res in Arabia gessimus et Romana arma in magnam partem eius penetravere, Gaius etiam Cæsar Augusti filius inde gloriam petiit, nec tamen ab ullo, quod equidem sciam, Latino arborum earum tradita est facies. Græcorum exempla variant : alii folio piri, minore dumtaxat et herbidi coloris, prodidere , alii lentisco similem subrutilo folio, quidam terebinthum esse, et hoc visum Antigono regi allato frutice. Iuba rex iis voluminibus, quæ scripsit ad C. Cæsarem Augusti filium ardentem fama Arabiæ, tradit contorti esse caudicis, ramis aceris maxime Pontici, sucum amygdalæ modo emittere, talesque in Carmania apparere et in Ægypto satas studio Ptolemæorum regnantium. cortice lauri esse constat; quidam et folium simile dixere: talis certe fuit arbor Sardibus, nam et Aiæ reges serendi curam habuerunt. qui mea ætate legati ex Arabia venerant, omnia incertiora fecerunt, quod iure miremur, virgis etiam turis ad nos commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem enodi fruticare trunco. Meti semel anno solebat minore occasione vendendi ; iam quæstus alteram vindemiam adfert. prior atque naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo æstu, incidentibus qua maxime videatur esse prægnas tenuissimusque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde prosilit spuma pinguis. hæc concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circumpavita . purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in arbore hæsit, ferro depectitur, ideo corticosum. silva divisa certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo saucias arbores custodit, nemo furatur alteri. at Hercules Alexandriæ , ubi tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia officinas. subligaria signantur opifici; persona additur capiti densusve reticulus; nudi emittuntur: tanto minus fidei apud nos poena quam apud illos silvæ habent! autumno legitur ex æstivo partu; hoc purissimum, candidum. secunda vindemia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. rufum hoc exit nec conparandum priori. illud carfiathum, hoc dathiathum vocant. creditur et novellæ arboris candidius esse, sed veteris odoratius. quidam et in insulis melius putant, gigni, Iuba in insulis negat nasci. quod ex eo rotunditate guttæ pependit, masculum vocamus, cum alias non fere mas vocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne sexus alter usurparetur. masculum aliqui putant a specie testium dictum. præcipua autem gratia mammoso, cum hærente lacrima priore consecuta alia miscuit se. singula hæc manum inplere solita invenio, cum minore deripiendi aviditate lentius nasci liceret. Græci stagonian et atomum tali modo appellant, minorem autem orobian. micas concussu elisas mannam vocamus. etiamnum tamen inveniuntur guttæ quæ tertiam partem mnæ, hoc est XXVIII denariorum pondus, æquent. Alexandro Magno in pueritia sine parsimonia tura inerenti aris pædagogus Leonides dixerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, supplicaret . at ille Arabiæ potitus ture onustam navem misit et exhortatus est, ut large deos adoraret. tus collectum Sabotam camelis convehitur, porta ad id una patente. degredi via capital reges fecere. ibi decumas deo quem vocant Sabin mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec ante mercari licet: inde inpensæ publicæ tolerantur; nam et benigne certo dierum numero deus hospites pascit. evehi non potest nisi per Gebbanitas, itaque et horum regi penditur vectigal. caput eorum Thomna abest a Gaza, nostri litoris in Iudæa oppido, |XXIIIII|.XXXVII . D p., quod dividitur in mansiones camelorum LXV. sunt et quæ sacerdotibus dantur portiones scribisque regum certæ. sed præter hos et custodes satellitesque et ostiarii et ministri populantur. iam quacumque iter est aliubi pro aqua, aliubi pro pabulo aut pro mansionibus variisque portoriis pendunt, ut sumptus in singulas camelos $X$ DCLXXXVIII ad nostrum litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis penditur. itaque optimi turis libra $X$ VI pretium habet, secundi $X$ V, tertii $X$ III. adulteratur apud nos resinæ candidæ gemma perquam simili, sed deprehenditur quibus dictum est modis. probatur candore, amplitudine, fragilitate, carbone, ut statim ardeat, item ne dentem recipiat potiusque in micas frietur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
