Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 14

Summa quidem bonitatis natione constat, ut supra diximus, pluribus modis. aliubi enim favi cera spectabiles tabiles gignuntur, ut in Sicilia, Pælignis, aliubi copia mellis, ut in Creta, Cypro, Africa, aliubi magnitudine, ut in septentrionalibus , viso iam in Germania octo pedum longitudinis favo in cava parte nigro. in quocumque tamen tractu terna sunt genera mellis. vernum ex floribus constructo favo, quod ideo vocatur anthinum. hoc quidam attingi vetant, ut largo alimento valida exeat suboles. alii ex nullo minus apibus relinquunt, quoniam magna sequatur ubertas magnorum siderum exortu, præterea solstitio, cum thymum et uva florere incipiunt, præcipua cellarum materia. est autem in eximendis favis necessaria dispensatio, quoniam inopia cibi desperant moriunturque aut diffugiunt, contra copia ignaviam adfert, ac iam melle, non erithace, pascuntur. ergo diligentiores ex hac vindemia XV partem apibus relinquunt. dies status inchoandæ, ut quadam lege naturæ, si scire aut observare homines vellent, tricensimus ab educto examine, fereque Maio mense includitur hæc vindemia. Alterum genus est mellis æstivi, quod ideo vocatur horæon a tempestivitate præcipua, ipso sirio exsplendescente post solstitium diebus XXX fere. inmensa circa hoc subtilitas naturæ mortalibus patefacta est, nisi fraus hominum cuncta pernicie corrumperet. namque ab exortu sideris cuiuscumque, sed nobilium maxime, aut cælestis arcus, si non sequantur imbres, sed ros tepescat solis radiis, medicamenta , non mella, gignuntur, oculis, ulceribus internisque visceribus dona cælestia. quod si servetur hoc sirio exoriente casuque congruat in eundem diem, ut sæpe, Veneris aut lovis Mercurive exortus, non alia suavitas visque mortalium malis a morte revocandis quam divini nectaris fiat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑