Plinius Maior, Naturalis Historia
Est quædam privatim dissociatio corporum, et inter se steriles, ubi cum aliis iunxere se, gignunt, sicut Augustus et Livia. item alii aliæque feminas tantum generant aut mares, plerumque et alternant, sicut Gracchorum mater duodeciens et Agrippina Germanici noviens. aliis sterilis est iuventa, aliis semel in vita datur gignere. quædam non perferunt partus, quales, si quando medicina et cura vicere, feminam fere gignunt. Divus Augustus in reliqua exemplorum raritate neptis suæ nepotem vidit genitum quo excessit anno, M. Silanum, qui, cum Asiam obtineret post consulatum Neronis principis successione, veneno eius interemptus est. Q. Metellus Macedonicus, cum sex liberos relinqueret, XI nepotes reliquit, nurus vero generosque et omnes, qui se patris appellatione salutarent, XXVII. in act is temporum Divi Augusti invenitur duodecimo consulatu eius L.que Sulla collega a. d. III. idus Aprilis C. Crispinium Hilarum ex ingenua plebe Fæsulana cum liberis VIII, in quo numero filiæ duæ fuere, nepotibus XXVII, pronepotibus XVIII, neptibus VIII, prælata pompa tum omnibus , in Capitolio immolasse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
