Plinius Maior, Naturalis Historia
nos contra rationem deprendendi falsas demonstrabimus, quando etiam luxuriam adversus fraudes muniri deceat. igitur præter illa, quæ in principatu cuiusque generis privatim diximus, tralticentes matutino probari censent aut, si necesse est, in quartam horam; postea vetant. experimenta pluribus modis constant: primum pondere, graviores enim sunt veræ; dein frigore, eædem namque in ore gelidiores sentiuntur; post hæc corpore. ficticiis pusula e profundo apparet, scabritia in cute et capillamenta, fulgoris inconstantia , priusquam ad oculos perveniat, desinens nitor. decussi fragmenti, quod in lamina ferrea uratur, efficacissimum experimentum excusate mangones gemmarum recusant, similiter et limæ probationem. obsianæ fragmenta veras gemmas non scariphant, in ficticiis scariphatio omnis candicat. iam tanta differentia est, ut aliæ ferro scalpi non possint, aliæ non nisi retuso, omnes autem adamante. plurimum vero in iis terebrarum proficit fervor. Gemmiferi amnes sunt Acesinus et Ganges, terrarum autem omnium maxime India. etenim peractis omnibus naturæ operibus discrimen quoddam rerum ipsarum atque terrarum facere conveniet. Ergo in toto orbe, quacumque cæli convexitas vergit, pulcherrima omnium est iis rebus, quæ merito principatum naturæ optinent, Italia, rectrix parensque mundi altera, viiis feminis, ducibus militibus, servitiis, artium præstantia, ingeniorum claritatibus, iam situ ac salubritate cæli atque temperie, accessu cunctarum gentium facili, portuosis litoribus, benigno ventorum adflatu. quod contingit positione procurrentis in partem utilissimam et inter ortus occasusque mediam, aquarum copia, nemorum salubritate , montium articulis, ferorum animalium innocentia, soli fertilitate, pabuli ubertate. quidquid est quo carere vita non debeat, nusquam est præstantius: fruges, vinum, oleum, vellera, lina, vestes, iuvenci. ne equos quidem in trigariis ullos vernaculis præferunt. metallis auri, argenti, æris, ferri, quamdiu licuit exercere, nullis cessit terris et nunc intra se gravida pro omni dote varios sucos et frugum pomorumque sapores fundit. ab ea exceptis Indiæ fabulosis proximam equidem duxerim Hispaniam quacumque ambitur mari, quamquam squalidam ex parte, verum, ubi gignit, feracem frugum, olei, vini, equorum metallorumque omnium generum, ad hæc pari Gallia. verum desertis suis sparto vincit Hispania et lapide speculari, pigmentorum etiam deliciis, laborum excitatione, servorum exercitio, corporum humanorum duritia, vehementia cordis. Rerum autem ipsarum maximum est pretium in mari nascentium margaritis; extra tellurem crystallis, intra adamanti, smaragdis, gemmis, myrrinis; e terra vero exeuntibus in cocco, lasere, in fronde nardo, Sericis vestibus, in arbore citro, in frutice cinnamo, casia, amomo, arboris aut fruticis suco in sucino, opobalsamo, murra, ture, in radicibus costo; ex iis, quæ spirare convenit, animalibus in terra maximum dentibus elephantorum, in mari testudinum cortici; in tergore pellibus, quas Seres inficiunt, et Arabiæ caprarum villo, quod ladanum vocavimus; ex iis, quæ terrena et maris, conchyliis, purpuræ. volucrum naturæ præter conos bellicos et Commagenum anserum adipem nullum adnotatur insigne. non prætereundum est auro, circa quod omnes mortales insaniunt, decumum vix esse in pretio locum, argento vero, quo aurum emitur, pæne vicensimum. Salve, parens rerum omnium Natura, teque nobis Quiritium solis celebratam esse numeris omnibus tuis fave.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
