Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 36, cap. 13

Dicamus et labyrinthos, vel portentosissimum humani inpendii opus, sed non, ut existimari potest, falsum . durat etiam nunc in Ægypto in Heracleopolite nomo qui primus factus est ante annos, ut tradunt, III DC a Petesuchi rege sive Tithoe, quamquam Herodotus totum opus XII regum esse dicit novissimique Psammetichi. causas faciendi varie interpretantur, Demoteles regiam Moteridis fuisse, Lyceas sepulchrum Moeridis, plures Soli sacrum id exstructum, quod maxime creditur. hinc utique sumpsisse Dædalum exemplar eius labyrinthi, quem fecit in Creta, non est dubium, sed centensimam tantum portionem eius imitatum, quæ itinerum ambages occursusque ac recursus inexplicabiles continet, non—ut in pavimentis puerorumve ludicris campestribus videmus—brevi lacinia milia passuum plura ambulationis continentem, sed crebris foribus inditis ad fallendos occursus redeundumque in errores eosdem. secundus hic fuit ab Ægyptio labyrinthus , tertius in Lemno, quartus in Italia, omnes lapide polito fornicibus tecti, Ægyptius, quod miror equidem, introitu lapidis e Paro columnisque, reliqua e syenite molibus compositis, quas dissolvere ne sæcula quidem possint, adiuvantibus Heracleopolitis, quod opus invisum mire spectavere. Positionem operis eius singulasque partes enarrare non est, cum sit in regiones divisum atque præfecturas, quas vocant nomos, XXI nominibus eorum totidem vastis domibus adtributis, præterea templa omnium Ægypti deorum contineat superque Nemesis XL ædiculis incluserit pyramides complures quadragenarum ulnarum senas radice ἀρούρας optinentes. fessi iam eundo perveniunt ad viarum illum inexplicabilem errorem, quin et cenacula clivis excelsa, porticusque descenduntur nonagenis gradibus; intus columnæ porphyrite lapide, deorum simulacra, regum statuæ , monstrificæ effigies. quarundam domuum talis est situs, ut adaperientibus fores tonitrum intus terribile existat , maiore autem in parte transitus est per tenebras. aliæ rursus extra murum labyrinthi ædificiorum moles; pteron appellant. inde aliæ perfossis cuniculis subterraneæ domus. refecit unus omnino pauca ibi Chæremon, spado Necthebis regis, D ante Alexandrum Magnum annis. id quoque traditur, fulsisse trabibus spinæ oleo incoctæ, dumin fornices quadrati lapides adsurgerent. Et de Cretico labyrintho satis dictum est. Lemnius similis illi columnis tantum CL memorabilior fuit, quarum in officina turbines ita librati pependerunt, ut puero circumagente tornarentur. architecti fecere Zmilis et Rhoecus et Theodorus indigenæ. exstantque adhuc reliquiæ eius, cum Cretici Italicique nulla vestigia exstent. namque et Italicum dici convenit, quem fecit sibi Porsina, rex Etruriæ , sepulchri causa, simul ut externorum regum vanitas quoque Italis superetur. sed cum excedat omnia fabulositas , utemur ipsius M. Varronis in expositione ea verbis: Sepultus sub urbe Clusio, in quo loco monimentum reliquit lapide quadrato quadratum, singula latera pedum tricenum, alta quinquagenum. in qua basi quadrata intus labyrinthum inextricabile , quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire nequeat. supra id quadratum pyramides stant quinque, quattuor in angulis et in medio una, imæ latæ pedum quinum septuagenum , altæ centenumquinquagenum, ita fastigatæ , ut in summo orbis æneus et petasus unus omnibus sit inpositus, ex quo pendeant exapta catenis tintinabula, quæ vento agitata longe sonitus referant, ut Dodonæ olim factum. supra quem orbem quattuor pyramides insuper singulæ stant altæ pedum centenum. supra quas uno solo quinque pyramides. quarum altitudinem Varronem puduit adicere; fabulæ Etruscæ tradunt eandem fuisse quam totius operis ad eas, vesana dementia, quæsisse gloriam inpendio nulli profuturo, præterea fatigasse regni vires, ut tamen laus maior artificis esset. Legitur et pensilis hortus, immo vero totum oppidum Ægyptiæ Thebæ, exercitus armatos subter educere solitis regibus nullo oppidanorum sentiente; etiamnum hoc minus mirum quam quod flumine medium oppidum interfluente. quæ si fuissent, non dubium est Homerum dicturum fuisse, cum centum portas ibi prædicaret .

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑