Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 34, cap. 13

Etiamnum in ærariis reperiuntur quæ vocant pompholygem et spodon. differentia, quod pompholyx lotura separator, spodos inlota est. aliqui quod sit candidum levissimumque pompholygem dixere et esse æris ac cadmeæ favillam, spodon nigriorem esse ponderosioremque , derasam parietibus fornacium, mixtis scintillis, aliquando et carbonibus. hæc aceto accepto odorem æris præstat et, si tangatur lingua, saporem horridum. convenit oculorum medicamentis, quibuscumque vitiis occurrens , et ad omnia quæ spodos. hoc solum distat, quod huius elutior vis est. additur et in emplastra, quibus lenis refrigeratio quæritur et siccatio. utilior ad omnia quæ vino lota est. Spodos Cypria optima. fit autem liquescentibus cadmea et ærario lapide. levissimum hoc est flaturæ totius evolatque e fornacibus et tectis adhærescit, a fuligine distans candore. quod minus candidum ex ea, inmaturæ fornacis argumentum est; hoc quidam pompholygem . vocant. quod vero rubicundius ex iis invenitur, acriorem vim habet et exulcerat adeo, ut, cum lavatur, si attigit oculos, excæcet. est et mellei coloris spodos, in qua plurimum æris intellegitur. sed quodcumque genus lavando fit utilius; purgatur ante pinna, dein crassiore lotura digitis scabritiæ excernuntur. eximia vis est eius, quæ vino lavatur. est aliqua et in genere vini differentia . leni enim lota collyriis oculorum minus utilis putatur , eademque efficacior ulceribus, quæ manent, vel oris, quæ madeant, et omnibus medicamentis, quæ parentur contra gangrænas. fit et in argenti fornacibus spodos, quam vocant Lauriotim. utilissima autem oculis adfirmatur quæ fiat in aurariis, nec in alia parte magis est vitæ ingenia mirari. quippe ne quærenda essent metalla, vilissimis rebus utilitates easdem excogitavit. Antispodon vocant cinerem fici arboris vel caprifici vel myrti foliorum cum tenerrimis ramorum partibus vel oleastri vel oleæ vel cotonei mali vel lentisci, item ex moris inmaturis, id est candidis, in sole arefactis vel e buxi coma aut pseudocypiri aut rubi aut terebinthi vel oenanthes. taurini quoque glutinis aut linteorum cinerem similiter pollere inventum est. uruntur omnia ea crudo fictili in fornacibus, donec figlina percoquantur. In ærariis officinis et smegma fit iam liquato ære ac percocto additis etiamnum carbonibus paulatimque accensis, ac repente vehementiore flatu exspuitur æris palea quædam. solum, quo excipiatur, stratum esse debet marilla. Ab ea discernitur quam in isdem officinis diphrygem vocant Græci ab eo, quod bis torreatur. cuius origo triplex. fieri enim traditur ex lapide pyrite cremato in caminis, donec excoquatur in rubricam. fit et in Cypro ex luto cuiusdam specus arefacto prius, mox paulatim circumdatis sarmentis. tertio fit modo in fornacibus æris fæce subsidente. differentia est, quod æs ipsum in catinos defluit, scoria extra fornaces, flos supernatat, diphryges remanent. quidam tradunt in fornacibus globos lapidis, qui coquatur, feruminari, circa hunc æs fervere , ipsum vero non percoqui nisi tralatum in alias fornaces, et esse nodum quendam materiæ; id, quod ex cocto supersit, diphryga vocari. ratio eius in medicina similis prædictis: siccare et excrescentia consumere ac repurgare. probatur lingua, ut eam siccet tactu statim saporemque æris reddat. Unum etiamnum æris miraculum non omittemus . Servilia familia inlustris in fastis trientem æreum pascit auro, argento, consumentem utrumque. origo atque natura eius incomperta mihi est. verba ipsa de ea re Messallæ senis ponam: Serviliorum familia habet trientem sacrum, cui summa cum cura magnificentiaque sacra quotannis faciunt. quem ferunt alias crevisse, alias decrevisse videri et ex eo aut honorem aut deminutionem familiæ significare .

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑