Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 33, cap. 13

Cæruleum harena est. huius genera tria fuere antiquitus: Ægyptium maxime probatur; Scythicummox diluitur facile et, cum teritur, in quattuor colores mutatur, candidiorem nigrioremve et crassiorem tenuioremve ; præfertur huic etiamnum Cyprium. accessit his Puteolanum et Hispaniense, harena ibi confici coepta. tinguitur autem omne et in sua coquitur herba bibitque sucum. reliqua confectura eadem quæ chrysocollæ. Ex cæruleo fit quod vocatur lomentum, perficitur id lavando terendoque. hoc est cæruleo candidius. pretia eius $X$ X in libras, cærulei $X$ VIII. usus in creta; calcis inpatiens. nuper accessit et Vestorianum, ab auctore appellatum. fit ex Ægyptii levissima parte; pretium eius in libras $X$ I. idem et Puteolani usus, præterque ad fenestras; cylon vocant.—Non pridem adportari et Indicum coeptum est, cuius pretium $X$ VII. ratio in pictura ad incisuras, hoc est umbras dividendas ab lumine.— Est et vilissimum genus lomenti, quod tritum vocant, quinis assibus æstimatum. Cærulei sinceri experimentum in carbone ut flagret; fraus viola arida decocta in aqua sucoque per linteum expresso in cretam Eretriam. vis in medicina ut purget ulcera; itaque et emplastris adiciunt, item causticis. teritur autem difficillime.—Sil in medendo leniter mordet adstringitque et explet ulcera. uritur in fictilibus , ut prosit. Pretia rerum, quæ usquam posuimus, non ignoramus alia aliis locis esse et omnibus pæne mutari annis, prout navigatione constiterint aut ut quisque mercatus sit aut aliquis prævalens manceps annonam flagellet, non obliti Demetrium a tota Seplasia Neronis principatu accusatum apud consules; poni tamen necessarium fuit quæ plerumque erant Romæ, ut exprimeretur auctoritas rerum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑