Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 13

Stomachum exulceratum lactis asinini potus reficit, item bubuli; rosiones eius caro bubula mixto aceto et vino cocta; rheumatismos cornus cervini cinis; sanguinis excreationes hædinus sanguis recens ad cyathos ternos cum aceto acri pari modo fervens potus, coagulum tertia parte ex aceto potum; iocineris dolores lupi iocur aridum ex mulso, asini iocur aridum cum petroselini partibus II ac nucibus III ex melle tritum et in cibo sumptum , sanguis hircinus cibo aptatus. suspiriosis ante omnia efficax est potus equiferorum sanguinis, proxime lactis asinini tepidi, bubuli decocti ita, ut serum ex eo bibatur, addito in II heminas cyatho nasturtii albi perfusi aqua. dein melle diluti. iocur quoque vulpinum aut pulmo in vino nigro aut fel ursinum in aqua laxat meatus spirandi. Lumborum dolores et quæcumque alia molliri opus sit ursino adipe perfricari convenit, cinerem apruni aut suilli fimi inveterati aspergi potioni vini.—(Adferunt et Magi sua commenta: primum omnium rabiem hircorum, si mulceatur barba, mitigari, eadem præcisa non abire eos in alienum gregem). * ischiadicis fimum bubulum inponunt calfactum in foliis cinere ferventi. * huic admiscent fimum caprinum et subdito linteolo uncto cava manu, quantum pati possit, fervens sustineri iubent ita, ut si læva pars doleat, hæc medicina in dextera manu fiat aut e contrario, fimumque ad eum usum acus æreæ punctu tolli iubent. modus est curationis, donec vapor 15 ad lumbos pervenisse sentiatur; postea manum porro tuso inlinunt, item lumbos ipso fimo cum melle. suadent in eo dolore et testes leporis devcrare.* in renium dolore leporis renes crudos devorari iubent aut certe coctos ita, ne dente contingantur. ventris quidem dolore temptari negant talum leporis habentes. Lienem sedat fel apri vel suis potum, cervini cornus cinis in aceto, efficacissime tamen inveteratus lien asini ita, ut in triduo sentiatur utilitas. asinini pulli fimum, quod primum edidit—poleam vocant—, Syri dant in aceto mulso. datur et equi lingua inveterata ex vino præsentaneo medicamento, ut didicisse se ex barbaris Cæcilius Bion tradidit, et lien bubulus simili mode, recens autem assus vel elixus in cibo. in vesica quoque bovis alii capita xx tusa cum aceti sextario imponuntur ad lienis dolores. eadem ex causa emi lienem vituli, quanti indicatus sit, iubent Magi nulla pretii cunctatione, quoniam hoc quoque religiose pertineat, divisumque per longitudinem adnecti tunicæ utrimque et induentem pati decidere ad pedes, dein collectum arefacere in umbra. cum hoc fiat, simul residere lienem ægri vitiatum liberarique eum morbo dicitur. prodest et pulmo vulpium cinere siccatus atque in aqua potus, item hædorum lien impositus .

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑