Plinius Maior, Naturalis Historia
Solanum Græci στρύχνον vocant, ut tradit Cornelius Celsus. huic vis reprimendi refrigerandique .— Smyrnion caulem habet apii, folia latiora et maxime circa stolones multos, quorum a sinu exiliunt, pinguia et ad terram infracta, odore medicato cum quadam acrimonia iucundo, colore in luteum languescente , capitibus caulium orbiculatis ut apii, semine rotundo nigroque ; arescit incipiente æstate. radix quoque odorata, gustu acri mordet, sucosa, mollis. cortex eius foris niger, intus pallidus. odor murræ habet qualitatem, unde et nomen. nascitur et in saxosis collibus et in terrenis . usus eius calfacere, extenuare. urinam et menses cient folia et radix et semen. alvum sistit. radix collectiones et suppurationes non veteres, item duritias discutit inlita, prodest et contra phalangia ac serpentes admixto cachry aut polio aut melissophyllo in vino pota, sed particulatim , quoniam universitate vomitiones movet; qua de causa aliquando cum ruta datur. medetur tussi et orthopnoeæ semen vel radix, item thoracis aut lienis aut renium aut vesicæ vitiis, radix autem ruptis, convolsis. partus quoque adiuvat et secundas pellit. datur et ischiadicis cum crethmo in vino. sudores ciet et ructus, ideo inflationem stomachi discutit. vulnera ad cicatricem perducit . exprimitur et sucus radici utilis feminis et thoracis præcordiorumque desideriis, calfacit enim et concoquit et purgat. semen peculiariter hydropicis datur potui, quibus et sucus inlinitur. et in malagmate cortice arido et ad obsonia utuntur cum mulso et oleo et garo, maxime in elixis carnibus.—Sinon concoctiones facit, sapore simillima piperi. eadem in dolore stomachi efficax. Telephion porcilacæ similis est et caule et foliis. rami a radice septeni octonique fruticant foliis crassis, carnosis. nascitur in cultis et maxime inter vites. inlinitur lentigini et, cum inaruit, deteritur. inlinitur et vitiligini ternis fere mensibus senis horis noctis aut diei et ut postea farina hordeacia inlinatur. medetur et vulneribus et fistulis.— Trichomanes adianto simile est, exilius modo nigriusque, foliis lenticulæ, densis, parvis, adversis inter se. decoctum eius strangurias sanat in vino albo potum addito cumino rustico, liennem. cohibet capillos fluentes aut, si effluxerint, reparat alopeciasque densat tritum in oleo et inlitum. sternumenta quoque gustatu movet. — Thalictrum folia coriandri habet, pinguiora paulo, caulem papaveris. nascitur ubique, præcipue campestribus. medentur ulceribus folia cum melle.— Thlaspi duorum generum est: angustis foliis, digitali latitudine et longitudine, in terram versis, in cacumine divisis, cauliculo semipedali non sine ramis, .... peltarum specie semine incluso, lenticulæ effigie, nisi quod infringitur, unde nomen . flos albicat. nascitur in semitis et sæpibus. semen asperi gustus bilem et pituitam utrimque extrahit; modus sumendi acetabuli mensura. prodest et ischiadicis infusum. potione sanguinem trahit, menses quoque ciet, sed partus necat. alterum thlaspi aliqui Persicon napy vocant, latis foliis, radicibus magnis, et ipsum utile ischiadicorum infusioni . prodest et inguinibus utrumque. præcipitur, ut qui colligat dicat, sumere se contra inguina et contra omnes collectiones et contra vulnera, una manu tollat.— Trachinia herba qualis sit, non traditur. credo falsum et promissum Democriti portentosum esse, adalligatam triduo absumere lienes.— Tragonis sive tragion nascitur in Cretæ tantum insulæ maritimis, iunipiro similis et semine et folio et ramis. sucus eius lacteus in cummim spissatus vel semen in potione..... spicula e corpore eicit; tunditur recens et cum vino inlinitur aut siccæ farina cum melle. eadem lactis abundantiam facit mammisque unice medetur. — Est et alia herba tragos, quam aliqui scorpion vocant, semipedem alta, fruticosa , sine foliis, pusillis racemis rubentibus grani tritici, acuto cacumine, et ipsa in maritimis nascens. huius racemorum X et XII cacumina trita ex vino pota coeliacis, dysintericis, sanguinem excreantibus mensumque abundantiæ auxiliantur.— Est et tragopogon, quem alii comen vocant, caule parvo, foliis croci, radice longa, dulci, super caulem calice lato, nigro. nascitur in asperis manditurque, sine usu. Et de herbis quidem memoria digna hactenus accepimus aut comperimus. in fine earum admonere non ab re iudicamus, alias aliis virium ætates esse. longissimo tempore durat elaterium, ut diximus, chamæleon niger XL annis, centaurium non ultra XII, peucedanum et aristolochia adVI, vitis silvestris anno, in umbra si serventur . et animalium quidem exterorum nullum aliud radices a nobis dictas adtingit excepta sphondyle, quæ omnes persequitur. genus id serpentis est. Ne illud quidem dubitatur, omnium radicum vim effectusque minui, si fructus prius ematurescant, item seminum ante radice propter sucum incisa. resolvitur autem omnium vis consuetudine, et desinunt prodesse, cum opus est, quæ cottidie in usu fuere, æque quam nocere . omnes vero herbæ vehementiores effectu viribusque sunt in frigidis et in aquiloniis, item siccis. Sunt et gentium differentiæ non mediocres, sicut accipimus de tæniis lumbricisque, inesse Ægypti, Arabiæ, Syriæ, Ciliciæ populis, e diverso Threciæ, Phrygiæ omnino non innasci. minus id mirum quam quod in confinio Atticæ et Boeotiæ Thebanis innascuntur, cum absint Atheniensibus. quæ contemplatio aufert nos ad ipsorum animalium naturas ingenitasque iis vel certiores morborum omnium medicinas. rursus enimcum rerum parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur aut alia satiaret, nasci voluit artesque salutares inseruit et visceribus, quippe cum surdis etiam rebus insereret, tum vero illa animæ auxilia præstantissima ex alia anima esse voluit, contemplatione ante cuncta mirabili.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
