Plinius Maior, Naturalis Historia
Anagallida aliqui acoron vocant. duo genera eius: mas flore phoeniceo, femina cæruleo, non altiores palmo, frutice tenero, foiis pusillis, rotundis, in terra iacentibus. nascuntur in hortis et aquosis. prior floret cærulea. utriusque sucus oculorum caliginem discutit cum melle et ex ictu cruorem et argema rubens, magis cum Attico melle inunctis. pupillas dilatat, et ideo hæ inunguntur ante quibus paracentesis fit. iumentorum quoque oculis medentur. sucus caput purgat per nares infusus ita, ut deinde vino colluatur. bibitur et contra angues suci drachma in vino. mirum quod feminam pecora vitant aut si decepta similitudine —flore enim tantum distant— degustavere, statim eam. quæ asyla appellatur, in remedi um quærunt. a nostris felis oculus vocatur. præcipiunt aliqui effossuris ante solis ortumn, priusquam quicquam aliud loquantur, salutare eam, sublatam exprimere; ita præcipuas esse vires. de Euphorbeæ suco satis dictum est. Iippitdini, si tumor erit, absinthium cum melle tritum, item cum... Vettonicæ farina conveniet. Ægilopas sanat herba eodem nomine, quæ in hordeo nascitur, tritici folio, semine contrito cum farina permixta inpositaque vel suco. exprimitur he e caule foliisque prægnantibus dempta spica et in trimestri farina digeritur in pastillos. Antiqui et mandragora utebantur, postea abdicatus est in hac curatione. epiphoris, quod certum est, medetur et oculorum dolori radix tusa cum rosaceo et vino. nam sucus multis oculorum medicamentis miscetur. mandragoran alii Circæon vocant. duo eius genera: candidus qui et mas, niger qui femina existimatur, angustioribus quam lactucæ foliis, hirsutis et caulibus, radicibus binis ternisve rufulis, intus albis, carnosis tenerisque, is pæne cubitalibus. ferunt mala abellanarum nucum magnitudine et iniis semen ceu pirorum. hoc albo alii arsena , alii morion, alii hippophlomon vocant. huius folia alba, alterius foliis latiora, ut lapathi sativæ. effossuri cavent contrarium ventum et III circulis ante gladio circumscribunt , postea fodiunt ad occasum spectantes. sucus fit et e malis et caule deciso cacumine et e radice punctis aperta aut decocta. utilis hæc vel surculo; concisa quoque in orbiculos servatur in vino. sucus non ubique invenitur , sed, ubi potest, circa vindemias quæritur. odor gravis ei, ut et radicis et mali, gravior ex albo. mala matura in umbra siccantur. sucus ex iis sole densatur, item radicis tusæ vel in vino nigro ad tertias decoctæ. folia servantur in muria efficacius; salsus rore tantum sucus pestis est ; sic quoque noxiæ vires gravedinem adferunt etiam olfactu. quamquam mala in aliquis terris manduntur, nimio tamen odore obmutescunt ignari, potu quidem largiore etiam moriuntur. vis somnifica pro viribus bibentium; media potio cyathi unius. bibitur et contra serpentes et ante sectiones punctionesque, ne sentiantur ; ob hæc satis est aliquis somnum odore quæsisse. bibitur et pro helleboro II obolis in mulso—efficacius helleborum —ad vomitiones et ad bilem nigram extrahendam. Cicuta quoque venenum est, publica Atheniensium poena invisa, ad multa tamen usus non omittendi. semen habet noxium; caulis autem et viridis estur a plerisque et in patinis. levis hic et geniculatus ut calami, nigricans, altior sæpe binis cubitis, in cacuminibus ramosus, folia coriandri teneriora, gravia odoratu, semen aneso crassius, radix concava, nullius usus. semini et foliis refrigeratoria vis; sic et necat : incipiunt algere ab extremitatibus corporis. remedio est, priusquam ad vitalia pereniat , vini natura excalfactoria. sed in vino pota inremediabilis existit. sucus exprimitur foliis floribusque, tum enim maxime tempestivus est; melior semine trito expressus et sole densatus in pastillos. necat sanguinem spissando—hæc altera vis ei —; ideo sic necatorum maculæ in corporibus apparent. ad dissolvenda medicamenta utuntur illo pro aqua. fit ex eo et ad refrigerandum stomachum malagma. præcipuus tamen est ad cohibendas epiphoras æstivas oculorumque dolores sedandos circumlitus ; miscetur collyriis. et alias omnes rheumatismos cohibet. folia quoque tumorem omnem doloreinque et epiphoras sedant. Anaxilaus auctor est mammas a virginitate inlitas semper staturas. quod certum est, lac puerperarum mammis inposita extinguit veneremque testibus circa pubertatem inlita. remedia, in quibus bibenda censetur , non equidem præceperim. vis maxima natæ Susis Parthorum, mox Laconicæ, Creticæ, Asiaticæ, in Græcia vero Megaricæ, deinde Atticæ. Cremnos agrios gremias tollit oculorum inpositus, tumorem quoque polenta addita. Nascitur vulgo molybdæna, id est plumbago, etiam in arvo, folio lapathi, crassa, hispida. hac commanducata si oculus subinde lingatur, plumbum, quod est genus vitii, ex oculo tollitur. Capnos trunca, quam pedes gallinacios vocant, nascens in parietinis et sæpibus, ramis tenuissimis sparsisque , flore purpureo, viridis suco caliginem discutiti; itaque in medicamenta oculorum additur. Similis et nomine et effect, sed alia est capnos fruticosa, prætenera, foliis coriandri, cineracei coloris, flore purpureo. nascitur in hortis et segetibus hordeaciis. clarittem facit inunctis oculis delacrimationemque ceu fumus, unde nomen. eadem evolsas palpebras renasci prohibet. Acoron iridis folia habet angustiora tantum et longiore pediculo, radices nigras minusque venosas, cetero et has similes iridis, gustu acres, odore non ingratas, ructu faciles. optumæ Daspetiacæ e Galatia, mox Creticæ , sed plurimæ in Colchide iuxta Phasin amnem et ubicumque in aquosis. recentibus virus maius quam vetustis , Creticæ candidiores Ponticis. siccantur, ut iris, in umbra digitalibus frustis. nec non inveniuntur qui oxymyrsinæ radicem acoron vocant, ideoque quidam hanc acorion vocare malunt. vis ei ad calfaciendum extenuandumque , efficax contra suffusiones et caligines oculorum, suco eiusdem poto contra serpentes. Cotyledon parvula herba est, in cauliculo tenero, pusillo folio pingui, concavo ut coxendices. nascitur in maritimis petrosisque umidis, radice olivæ modo rotunda. oculis medetur suco. est aliud genus eiusdem sordidis foliis, latioribus densioribusque circa radicem velut oculum cingentibus, asperrimi gustus, longiore caule, sed pergracili . usus ad eadem quæ sativi aizoi. Duo genera eius : maius in fictilibus vasculis seritur, quod aliqui bupihthalmon appellant, alii zoophthalmon , alii stergethron, quia amatoriis conveniat, alii hypo- geson, quoniam in subgrundiis fere nascitur ; sunt qui ambrosiam potius vocant et qui amerimnon, Italia sedum magnum aut oculum aut digitillum. alterum minusculum, quod erithales vocant, alii trithales, quia ter floreat, alii erysithales, aliqui isoētes, Italia sedum, sed æqne aizoum utrumque, quoniam vireat semper. maius et cubiti altitudinem excedit, crassitudine plus quam pollicari. folia in cacumine linguæ similia, carnosa, pinguia, larga suco, latitudine pollicari, alia in terrain convexa, alia stantia ita, ut ambitu effigiem imitentur oculi. quod minus est, in muris parietinisque et tegulis nascitur, fruticosum a radice et foliosum usque ad cacumen, foliis angustis, mucronatis, sucosis, palmum alto caule. radix inutilis. Huic similis est quam Græci andrachnen agrian vocant, Italia inlecebram, pusillis latioribus foliis et breviore cacumine. nascitur in petris et colligitur cibi causa. Omnium harum vis eadem, refrigerare et adstringere. medentur epiphoris folia inposita vel sucus inunctis, purgat enim ulcera oculorum expletque et ad cicatricem perducit palpebras deglutinat. eædem capitis doloribus medentur suco vel folio temporibus inlitis, adversantur phalangiorum ictibus, aconito vero maius aizoum præcipue. a scorpionibus quoque habentem id feriri negant. Medentur et aurium dolori, item sucus hyoscyami modicus , item Achilleæ et centaurii minoris et plantaginis, peucedani cum rosaceo et meconio, acori sucus cum rosa —omnis autem strigili calefactus infunditur—, cotyledon etiam purulentis cum medulla cervina calefacta, ebuli radicis tritæ sucus linteo colatus, mox in sole densatus et, cum opus sit, rosaceo dilutus et calefactus. Parotidas verbenaca, item plantago sanat, item sideritis cum axungia vetere. Narium ozænas emendat aristolochia cum cypero. Dentibus remedio sunt panacis radix commanducata , præcipue Chironiæ, item sucus collutis, radix hyoscyami ex aceto manducata, item Polemoniæ. commanducatur et plantaginis radix, aut colluuntur in aceto decoctæ suco; et folia esse utile, vel si sanguine gingivæ putrescant; [vel ] semen eiusdem apostemata et collectiones gingivarum sanat. et aristolochia gingivas dentesque confirmat , verbenaca cum radice commanducata et decoctæ ex vino aut aceto sucus colltus, item quinquefolii radicis decoctæ ad tertias in vino aut aceto. prius quam decoquatur , aqua marina aut salsa lavatur ; decoctum diu tenendum in ore. quidam cinere quinqlefolii fricare malunt. et verbasci radix decoquitur in vino ad colluendos dentes, et hysopo colluuntur et peucedani suco cum meconio vel radicum anagallidis, magis feminæ, suco ab altera nare, quam doleat, infuso. Erigeron a nostris vocatur senecio. hanc si ferro circumscriptam effodiat aliquis tangatque ea dentem et alternis ter despuat ac reponat in eundem locum ita, ut vivat herba, aiunt dentem eum postea non doliturum. herba est trixaginis specie et mollitia, cauliculis subrubicundis . nascitur in tegulis et in muris. nomen hoc Græci dederunt, quia vere canescit. caput eius numerose dividitur lanugine, qualis est spinæ, inter divisuras exeunte; quare Callimachus eam acanthida appellavit, alii pappum. nec deinde Græcis de ea constat. alii erucæ foliis esse dixerunt, alii roboris—at minora multo—, radice alii supervacua, alii nervis utili, alii potu strangulante. e diverso quidam regio morbo cum vino dederunt et contra omnia vesicæ vitia, item cordis et iocineris. extrahere renibus harenam dixere. ischiadicis drachmam cum oxymelite ab ambulatione propinavere, torminibus quoque et in passo utilissimam, præcordiis etiam cibo ex aceto eam prædicantes serentesque in hortis. nec defuere qui et alterum genus facerent nec quale esset demonstrarent, contra serpentes in aqua bibendam edendamque comitialibus dantes. nos eam Romanis experimentis per usus digeremus. lanugo eius cum croco et exiguo aquæ frigidæ trita inlinitur epiphoris , tosta cum mica salis strumis. Ephemeron folia habet iilii, sed minora, caulem parem, florem cæruleum, semen supervacuum, radicem unam digitali crassitudine, dentibus præcipuam concisam in aceto decoctamque, ut tepido colluantur. et ipsa etiam radix sistit; cavis, exesis inprimitur. chelidoniæ radix ex aceto trita continetur ore, erosis veratrum nigrum inprimitur , mobiles utrolibet decocto in aceto firmantur. Labrum Venerium vocant in flumine nascentem. est ei vermiculus, qui circa dentes fricatur aut cavis dentium cera includitur. cavendum ne vulsa herba terram tangat. Ranunculum vocamus quam Græci batrachion. genera eius IIII: unum pinguioribus quam coriandri fohis et ad latitudinem malvæ accedentibus, colore livido, caule alto, gracili et radice alba. nascitur in limitibus umidis et opacis. alterun foliosius, pluribus foliorum incisuris, altius caulibus. tertium minimum est, gravi odore, flore aureo. quartum simile huic, flore lacteo. omnibus vis caustica, si cruda folia inponantur, pusulasque ut ignis faciunt. ideo ad lepras et psorasiis utuntur et ad tollenda stigmata, causticisque omnibus miscent. alopeciis inponunt celeriter removentes. radix in dolore commanducata diutius rumpit dentes; eadem sicca concisa sternumentum est. nostri herbarii strumum eam vocant, quoniam medetur strumis et panis parte in fumo suspensa, creduntque ea rursus sata rebellare quæ curaverint vitia, in quo scelere et plantagine utuntur. oris ulcera intus sucus plantaginis emendat et folia radicesque commanducatæ , vel si rheumatismo laboret os, ulcera fætoremque quinquefolium, ulcera psyllium. Conposita quoque contra fætores, vel maxime pudendum vitium, trademus. ergo folia myrti et lentisci pari pondere, gallæ Syriacæ dimidium pondus simul terere et vino vetusto sparsa mandere matutino ex usu est, vel hederæ bacas cum casia et murra pari pondere ex vino. naribus utilissimum est dracontii semen contritum ex melle, etiam si carcinomata in iis sint. suggillata hysopo emendantur, stigmata in facie mandragoras inlitus delet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
