Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 22, cap. 13

Urtica quid esse invisius potest? at illa præter oleum, quod in Ægypto ex ea fieri diximus, vel plurimis scatet remediis. semen eius cicutæ contrarium esse Nicander adfirmat, item fungis vel argento vivo, Apollodorus et salamandris cum iure coctæ testudinis, item adversari hyoscyamo et serpentibus et scorpionibus. quin ipsa illa amaritudo mordax uvas in ore procidentesque vulvas et infantium sedes tactu resilire cogit, lethargicos expergisci tactis cruribus magisque fronte. eadem canis morsibus addito sale medetur, sanguinem trita naribus indita sistit et magis radice. carcinomata et sordida ulcera sale admixto, item luxata sanat et panos, parotidas carnesque ab ossibus recedentes. semen potum cum sapa vulvam strangulatis aperit. profluvia narium sistit inpositum. vomitiones in aqua mulsa sumptum a cena faciles præstat duobus obolis, uno autem in vino poto lassitudines recreat. vulvæ vitiis tostum acetabuli mensura, potum in sapa resistit stomachi inflationibus. orthopnoicis prodest cum melle et thoracem purgat eodem ecligmate et lateri medetur cum semine lini. addunt hysopum et piperis aliquid . inlinitur lieni, difficilem ventrem tostum cibo emollit. Hippocrates vulvam purgari poto eo pronuntiat, dolore levari tosto acetabuli mensura, dulci poto et inposito cum suco malvæ, intestinorum animalia pelli cum hydromelite et sale, defluvia capitis semine inlito cohonestari. articulariis morbis et podagricis plurimi cum oleo vetere aut folia cum ursino adipe trita inponunt. ad eadem radix tusa cum aceto non minus utilis, item lieni, et cocta in vino discutit panos cum axungia vetere salsa. eadem psilotrum est sicca. condidit laudes eius Phanias physicus, utilissimam cibis coctam conditamve professus arteriæ, tussi, ventris destillationi, stomacho, panis, parotidibus, pernionibus, cum oleo sudorem, coctam cum conchyliis ciere alvum, cum tisana pectus purgare mulierumque menses , cum sale ulcera, quæ serpant , cohibere. suco quoque in usu est. expressus inlitus fronti sanguinem narium sistit, potus urinam ciet, calculos rumpit, uvam gargarizatus reprimit. semen colligi messibus oportet. Alexandrinum maxime laudatur. ad omnia hæc et mitiores quidem teneræque efficaces, sed præcipue silvestris illa, et hoc amplius lepras e facie tollit in vino pota. si quadripes fetum non admittat , urtica naturam fricandam monstrant.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑