Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 21, cap. 13

et in Hispania mulis provehunt simili de causa. tantumque pabulum refert, ut mella quoque venenata fiant. Heracliæ in Ponto quibusdam annis perniciosissima existunt ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus floribus ea fierent! nos trademus quæ conperimus. herba est ab exitio et iumentorum quidem, sed præcipue caprarum appellata ægolethron. huius flore concipiunt noxium virus aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis sentiatur malum. venenati signa sunt, quod omnino non densatur, quod color magis rutilus est, odor alienus, sternumenta protinus movens, quod ponderosius innoxio. qui edere, abiciunt se humi refrigerationem quærentes, nam et sudore diffluunt. remedia sunt multa, quæ suis locis dicemus; sed quoniam statim repræsentari aliqua in tantis insidiis oportet, mulsum vetus e melle optimo et ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. certumque est id malum per excrementa ad canes etiam pervenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo inveteratum innocuum esse constat, et feminarum cutem nullo melius emendari cum costo, suggillata cum aloe. Aliud genus in eodem Ponti situ, gente Sannorum , mellis, quod ab insania, quam gignit, mænomenon vocant. id existimatur contrahi flore rhododendri, quo scatent silvæ. gensque ea, cum ceram in tributa Romanis præstet, mel, quoniam exitiale est, non vendit. et in Perside et in Mauretaniæ Cæsariensis Gætulia, contermina Massæsylis, venenati favi gignuntur, quidamque a parte, quo nihil esse fallacius potest, nisi quod livore deprehenduntur . quid sibi voluisse naturam his arbitremur insidiis, ut ab iisdem apibus nec omnibus annis fierent aut non totis favis? parum enim erat genuisse rem, in qua venenum facillime daretur? etiamne hoc ipsa in melle tot animalibus dedit? quid sibi voluit, nisi ut cautiorem minusque avidum faceret hominem? non enim et ipsis apibus iam cuspides dederat et quidem venenatas, remedio adversus has utique non differendo? ergo malvæ suco aut foliorum hederæ perungui salutare est vel percussos eas bibere. mirum tamen est venena portantes ore fingentesque ipsas non mori, nisi quod illa domina rerum omnium hanc dedit repugnantiam apibus, sicut contra serpentes Psyllis Marsisque inter homines.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑