Plinius Maior, Naturalis Historia
Silvestri ocimo vis efficacior ad eadem omnia, peculiaris ad vitia, quæ vomitionibus crebris contrahuntur , vomicasque volvæ, contra bestiarum morsus e vino radice efficacissima. Erucæ semen scorpionum venenis et muris aranei medetur, bestiolas omnes innascentes corpori arcet, vitia cutis in facie cum melle inlitum, lentigines ex aceto, cicatrices nigras reducit ad candorem cum felle bubulo. aiunt verbera subituris potum ex vino duritiam quandam contra ea sensus induere. in condiendis opsoniis tanta est suavitas, ut Græci euzomon appellaverint. putant, subtrita eruca si foveantur oculi, claritatem restitui,... tussim infantium sedari. radix eius in aqua decocta fracta ossa extrahit...—nam de venere stimulanda diximus— tria folia silvestris erucæ sinistra manu decerpta et trita in aqua mulsa si bibantur. E contrario nasturtium venerem inhibet, animum exacuit, ut diximus. duo eius genera. alvum purgat, detrahit bilem potum X??? pondere in aquæ VII, strumis cum lomento inlitum opertumque brassica præclare medetur. alterum est nigrius, quod capitis vitia purgat [visum compurgat], commotas mentes sedat ex aceto sumptum , lienem ex vino potum vel cum fico sumptum, tussim , ex melle si cotidie ieiuni sumant. semen ex vino omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito mentastro . prodest et contra suspiria et tussim cum origano et vino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino. panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ovorum album. et lienibus inlinitur ex aceto, infantibus vero e melle utilissime. Sextius adicit ustum serpentes fugare, scorpionibus resistere, capitis dolores contrito, alopecias emendari addito sinapi, gravitatem aurium trito inposito auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco, porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. furunculos concoquit cum fermento. carbunculos ad suppurationem perducit et rumpit, phagedænas ulcerum expurgat cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius caustica est. optimum autem Babylonium; silvestri ad omnia ea effectus maior. In præcipuis autem medicaminibus ruta est. latiora sativæ folia, rami fruticosiores; silvestris horrida ad effectum est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tunsæ aspersa modice aqua et in pyxide Cypria adservatur. hic copiosior datus veneni noxiam obtinet, in Macedonia maxime iuxta flumen Aliacmonem; mirumque, cicutæ suco extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt. cicutæ sucus prodest et manibus colligentium rutam. cetero inter prima miscetur antidotis, præcipueque Galatica; quæcumque autem ruta et per se pro antidoto valet foliis tritis ex vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum, item fungos sive in potu detur sive in cibo; simili modo contra serpentium ictus, utpote cum mustelæ dimicaturæ cum his rutam prius edendo muniant se. valent et contra scorpionum et contra araneorum, apium, crabronum, vesparum aculeos et cantharidas ac salamandras canisve rabiosi morsus. acetabuli mensura sucus e vino bibitur, et folia trita vel commanducata inponuntur cum melle ac sale vel cum aceto et pice decocta. suco perunctos, etiam habentes negant feriri ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta, nidorem fugere. efficacissima tamen est silvestris radix cum vino sumpta; eandem adiciunt efficaciorem esse sub diu potam. Pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique coloris foliis a femina discrevit, et eam lætioribus foliis et colore. idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam scalptores et pictores hoc cibo utuntur oculorum causa cum pane vel nasturtio, capræ quoque silvestres propter visum, ut aiunt. multi suco eius cum melle Attico inuncti discusserunt caligines vel cum lacte mulieris puerum enixæ vel puro suco angulis oculorum tactis. epiphoras cum polenta inposita lenit; item capitis dolores pota cum vino aut cum aceto et rosaceo inlita, si vero sit cephalæa , cum farina hordeacia et aceto. eadem cruditates discutit, mox et inflationes, dolores stomachi veteres. vulvas aperit corrigitque conversas inlita in melle toto ventre et pectore; hydropicis cum fico et decocta ad dimidias partes potaque ex vino. sic bibitur et ad pectoris dolores laterumque et lumborum, tusses, suspiria, pulmonum, iocinerum, renium vitia, horrores frigidos, crapulæ gravedines . decocuntur folia poturis; et in cibo vel cruda vel decoctaaut condita prodest; item torminibus in hysopo decocta et cum vino pota. sic et sanguinem sistit interiorem et narium indita iis; sic et conlutis dentibus prodest . auribus quoque in dolore sucus infunditur, custodito ut diximus, modo in silvestri, contra tarditatem vero sonitusque cum rosaceo vel cum laureo oleo aut cum vino et melle. sucus et phreneticis ex aceto tritæ instillatur in tempora et cerebrum. adiecerunt aliqui et serpyllum et laurum, inlinentes capita et colla. dederunt et lethargicis ex aceto olfaciendum et comitialibus bibendum decoctæ sucum in cyathis IIII; ante accessiones, quarum frigus intolerabile est, alsiosisque et crudam in cibo. urinam quoque vel cruentam pellit, feminarum etiam purgationes secundasque et iam emortuos partus, ut Hippocrati videtur, ex vino dulci nigro pota. itaque inlitam et vulvarum causa et suffire iubet. Diodes et cardiacis inponit ex aceto et melle cum farina hordeacia et contra ileum decocta farina in oleo velleribus collecta. multi vero et contra purulentas excreationes siccæ drachmas duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent, et contra cruentas ramos III decoctos in vino. datur et dysintericis cum caseo in vino contrita. dederunt et cum bitumine infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis III uncias olei libra vinique sextario. inlinitur cum oleo coctis foliis partibus, quas frigus adusserit. si urinam movet, ut Hippocrati videtur, mirum est, quosdam dare velut inhibentem potui contra incontinentiam urinæ. psoras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item vitiligines, verrucas, strumas et similia cum trychno et adipe suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et oleo vel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laserpicium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas curant. inponunt et mammis turgentibus decoctam et pituitæ eruptionibus cum cera, testium vero epiphoris cum ramis lauri teneris, adeo peculiari in visceribus his effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere inlitos ramices sanari prodant, fracta quoque membra semine trito cum cera inposito. radix rutæ sanguinem oculis suffusum et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex reliquis, quæ traduntur, mirum est, cum ferventem rutæ naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo decoctum addita aloes uncia perunctis sudorem reprimere, itemque generationem inpediri hoc cibo. ideo in profluvio genitali datur et venerem crebro per somnia imaginantibus . præcavendum est gravidis abstineant hoc cibo, necari enim partus invenio. eadem ex omnibus satis quadripedum quoque morbis in maximo usu est, sive difficile spirantibus sive contra maleficorum animalium ictus, infusa per nares ex vino aut, si sanguisugam hauserint, ex aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in homine, temperata.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
